Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

salvn Conscienthl evaserunt, quam octodecim Viri: quorum octo mortui, Tres vero effugerunt, Septem vero cum Refor­matis ad finem usque perseverantes liberati sunt. Non loquor autem hic de non comparentium, nec de Reversalistarum quorundam Posonio dimissorum tristiori demum lapsu. De quibus videri potest — Author Funda Davidis. 1 Utinam suorum Auditorum saluberrimis consiliis, quibus ad constantiam exstimulabantur, obsequentes sese praestitissent, tam detestando exemplo Ecclesiam Dei hostibus Evangelii exsibilandam et vexandam nunquam propinassent. Sed haec omnia non sine singulari Dei consilio ita cecidisse certi sumus Fideles Posonienses stipem emendicantibus suae Confessionis praedicantibus Lutheranis, visa eorum desultoria levitate et inconstantia in bonae causae defensione, cum protestatione dicebant. Ecce nos omnia necessaria vobis suppeditamus, tantum modo sitis constantes in defendenda bona causa, ad quam nunc a Deo vocati estis: alioquin certe haec beneficia, quae vobis exhibemus, testificabuntur contra vos in ultimo illo Iudicio, quod non necessitate aliqua coacti, sed sola animi levitate inducti, resiliistis a causa Dei. Persequutoribus­que Ecclesiam Dei ulterius et gravius vexandi causam prae­buistis. Dominus Johannes Arumpreuster" 2 et Zacharias Peringer primae nobilitatis Viri Posonienses, magni Politici Lutherani saepius ad seria consilia et colloquia tempore processus Iudi­ciorum Posoniensium ad hospitium Clarissimi et Reverendi Viri Dn. Stephani Sellyei Superintendentis Papensis diverte­bant: eumque et per ipsum alios Reformatos rogabant et per Deum obtestabantur, idque non solum suo nomine, ut per Ministrorum suorum in constantiam et in Politia et in Ecclesia hactenus proditae et amplius prodendae Hungaricae Patriae libertati opem ferrent suä constantia: dicebant enim. Nos certe plus fiduciae reponemus in vestris Dominationibus, quam in nostris Ministris. Siquidem videmus eos, partim in subscri­bendo, partim in maximis nefandis tanquam ad perditionem vel in praecipitio, vel in aqua, post suos ductores properantes, ex indeque morituras oves, suos antecessores sine fine et pudore sequi. Verum si Vestrae Dominationes constanter sese opposuerint Adversariorum molitionibus, non dubitamus quin Deus per Vos, si non desistere faciat, saltem retardat et con­fundat Adversariorum machinamenta et hactenus propudiose, scribentibus multum opis afferat, universaeque Patriae nostrae 1 t. i. Lányi György; — 2 armprenster.

Next

/
Oldalképek
Tartalom