Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

szombathi. Neque jam vos pro liberatione nostri oramus, sed tantum pro solutione harum numellarum ferrearum de collo, ne cum ignominiä vestri in his ferramentis strangulemur et expiremus, nihil precibus obtinent, sed priora ingeminanti respondet ulterius Rimaszombathi, Ad meam quam tu perdi­tionem jactas, nihil tibi curae est, Etiam volo perire corpore, ut anima servetur, Sed non est tuum de me judicare, Nolite judicare et ne judicabimini. Et quis tu es, qui alienum servum judicas? Domino suo stat aut cadit. Et quaeso te quomodo tu de mea condemnatione judicare potes, cum de tua salute non certus sis ? non tu nosti penetralia cordis mei. Deus non respicit personam hominis, sed cor contritum et humiliatum. Etenim dicit Dominus, Justus autem 1 meus ex fide vivit. Quare vero a te nec tantum misericordiae impetrare possumus, ut has numellas levaretis ? Ecce hoc die protestanmr coram Deo, Angelis et coram Te, imo et coram lapidibus hujus carceris. Nos non fuimus 3 fures, homicidae, latrones, sed fuimus indigni Ministri Jesu Christi, qui viam ab ipso in Evangelio patefac­tam homines docuim'us et propter veritatem ejus haec crudelia patimur, sed notum sit tibi et per te Capitaneo, quod nos in innocentia nostra morituri, ad justissimum Dei tribunal appel­lamus, vobisque dicam scribimus, ut ibi prope diem de hac ma­xima vestra Tyrannide respondeatis, quam in nos, nihil quicquam ut 3 contra quenquam eorum, qui hactenus nos afflixerunt ita vel maximé contra vos, designantes sine fine et modo furentes exercetis. Haecne est via a Christo et Apostolis patefacta, ut häc carnificinä ad fidem vestram 4 pertrahitis 5 imo rapiatis homines? hic quasi corde compunctus insistendo interrogat Rima­szombathium: unde nam sciret se salvatum iri ? Respondet Rimaszombathi exeo quia per Fidem innixus apprehendo pre­tiosum Jesu Christi Meritum, idque mihi approprio ex indeque mihi remissionem peccatorum, Justitiam, Filiorum adoptionem certo mihi obtingere certus sum: Etenim Spiritus Dei Testi­monium reddit Spiritui nostro, nos esse Filios Dei: quod si Filii certe et haeredes Regni ejus, siquidem Filiorum, qui de favore Patris in se securi sunt, et ita vivunt ut Patrem suum non solum metu Virgae Castigatoriae sed vel maximé intuitu ejusdem excellentiae non offendant est haereditas, ulterius inquit Matthaeus Stanko. Ecce positi estis in umbra mortis, doleo quidem vicém vestram, sed mihi omnia ex mandato Johannis Andreáé Goderman etiam invitissimo peragenda 1 enim; — 3 sumus; — 3 aut; — 4 vestrum; — 5 pertrahatis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom