Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

56 tuerentu r. Sequitur: Agnoscisne m e? I I p 2,4] Consolator consi­derans pressuram mentis in infirmo, qui cecidit a statu virtutis, utitur more medici, qui temptans utrum acutam egritudinem pati­atur, alienationem necne, interrogat agnoscisne m e? Sicut enim 5 patitur alienationem ratio per egritudinem corporis, ut non possit discernere, quos corporaliter videt, ita mens patitur alienationem fidei, ut sapientiam discernere non possit. Quando enim ratio tantum illuditur temporalium amore, ut dolore perditorum invalescen­te divinam ordinationem in tantis prosperis et adversis recognos­10 cere non valeat, fidei patitur alienationem. Interrogat ergo consolator more medici; Quidtaces? pudor e culpe, quam imprope­ravi, aut stupore .id est immoderato timore et dolore, quo discer­nendi premitur potestas, siluisti. Malle m pudore, qui est initium penitentie. Sed, ut video, stupor obpressit t e, quo fidei oblivio 15 immittitur. Cumque me non modo taciturn, sed elingue m et cetera. [I p 2,5] Loquitur auctor in persona infirmi istius, qui cum prius scientia et virtute perfectus esset, modo est imperfectus virtute. Dividendum autem est inter taciturn et elinguem et mu­tum. Tacitus etenim est, qui cum possit et sciat loqui, non loqui­20 tur. Elinguis est, qui cum sciat loqui, loqui tamen non potest. Mutus est, qui nec seit, nec potest loqui. Hunc ergo secularis tempestas usque adeo pressit, ut nec sciat, nec possit loqui sol­licitudinibus doloris id agentibus. Tunc ergo admovi t , hoc est aposuit lenite r , hoc est intelligibiliter manu m, id est opus 25 consolatoris pectori meo , id est menti. Sensus est: talia consola­torie locutus est consolator, qualia infirmus intelligere potest. Et nichi l, inquit, periculi es t. Verba medici sunt, quibus in hoc adiuvat egrotum, quod speciem sanitatis inducit dicens: nichil pericul i est ad mortem. Mors rationis est desperatio, quam quidem 30 prevenit //in hac fidei alienatione, cum dicit: nichil periculi est. Letargum patitu r et cetera. Morbum rationis nominat nomine morbi corporalis, ut ex nomine sentiat se infirmus sanari posse, quoniam letargus corporalis curabilis est morbus. Dicitur autem letargus a lethes, que latine dicitur oblivio. Solet autem accidere 35 letargus in mente ex acuta corporis egritudine, quando videlicet 5 possit] possint 11 pudore] ptidore 16 cum] pcü 23 doloris] corr. ex "dororis" 23 admovit] amovit 25 pectori] plectori 27 inquit] inquid 30 // 12B 34 que] sequitur sillaba "la" 35 acuta] post hoc "mentis" exp. 35 corporis] super linea add.

Next

/
Oldalképek
Tartalom