Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

45 querunt. Meretricule autem dicuntur a premio, quod turpiter me­rentur. Universa igitur multiloquia gaudii in prosperis aut doloris in adversis scenice sunt meretricule propter oblecta­tionem, que in comediis et compassionem, que in tragediis 5 aptatur. Egru m vocat quemlibet imperfectum in adversis, dum naturales invertit affectiones. In talibus enim dum pro adversis immoderate dolent, si quando prospéra ad memóriám revocant, tanto vehementius intelliguntur dolere. Cum enim prosperitás omnis a Deo sit ad supsidium nature, cumque omnis adversitas 10 a Deo sit ad exercitium rationis, imperfecti, qui per naturales affectiones terrenis incurvantur, errant dum prospéra querunt, ut sint felices, adversa vero fugiunt, ne miseri fiant. Cum igi­tur circa prospéra et adversa inordinate se habentur per amo­rem et timorem, per gaudium et dolorem et spem, accidit ut plu­15 rimám operam impendant laudibus prosperitatis et vituperationi adversitatis. Hec nimirum vane locutionis potestas unicuique natur aliter insita atque usu cottidiano fir mata Musa est poe­tica, quia fingere potest falsas et inanes laudes et vitupera­tiones rerum, que aliter se habent. Non enim vel prosperitás 20 felicem vel adversitas miserum efficere potest, sicut in se­quentibus est demonstrandum. Que dolores eiu s et cetera. Quia imperfecti antequam resipiscant, vehementer in adversis turbati dolorem mitigare intendunt per colloquia vana tempus deducentes, dolorem potius augmentant, dum ad memóriám 25 vaniloquia revocant ea, in quibus fuerant oblectati. Sensus ergo est, quod vaniloquia imperfectorum non possunt mitigare dolorem, sed potius ipsum foven t cogitationibus erroneis et verbis. Hec enim ven en a vocat eo, quod rationem propriam privant virtute quasi vita, hoc enim consequenter explanat dicens: Hee sunt enim 30 et cetera. [I p 1, 9] Affectus enim naturales, id est amor et timor, gaudium et dolor et spes, dum per errorem rebus transitoriis inseruntur, putando bonum quod malum est, putando verum quod fal­sum est, sollicitudinibus quam plurimis subiciunt rationem. Sol­licitatur enim // imperfectus aquirere quod amat, et sperat reti­35 nere unde gaudet, rehabere unde dolet, non perdere unde timet. 4 tragediis] tragedigis 7 dolent] post hoc "dolen" lin. del. 9 Deo] deo ac 15 vituperationi] vituperationis 24 deducentes] deducuntes 28 vocat] vocant 34 // 8A

Next

/
Oldalképek
Tartalom