Csapodi Csaba: Catalogus collectionis codicum Latinorum et Graecorum Bibliothecae Academiae Scientiarum Hungaricae (A MTAK kézirattárának katalógusai 16., 1985)

Praefatio (Latine)

8 Extremo de huius catalogi rationibus aliquot annotationes commemorabimus. Ad eodicum catalogos conficiendos neque methodi ab omnibus probatae neque statuta internationalia ulla sunt, sed etiam consuetudines vix conformabantur. Prope est, ut catalogum confecturi omnes sua consilia sequantur. Itaque inter se catalogi ma­ximé discrepant, ab repertoriis simplicibus usque ad descriptiones accuratissime confectas, velut Catalogus codicum in Bibliotheca Universitatis Basiliensis asserva­torum, qui fere id assequi contendit, ut ipsos codices manu versare investigatoribus haud necesse videatur. Ego quidem medium tenere studebam , omnia, quantum effi­ci potest, ad codicum formám spectantia describere annixus, ut integritás vei for­tuito detrimentum mutilatioque aliqua cuiuscumque codicis omni tempore examinari possit-, ea, quae codicibus continentur, describendo tantum res gravissimas puta­bam exponendas. Nihil de textibus disserebam, neque curabam lectioninn variantium philologicam exactitudinem, quod omnia huiusmodi non ad catalogos conficiendos, sed ad philologiam, textológiám, históriám litterarum scientiarumque et ad criticas aditiones faciendas pertinere censeo. Catalogo igitur nostro utentibus viris peritis ipsos codices manu versare et textus eos, qui illis ipsis continentur, inspicere haud omittendum est. Textuum editiones et alia enchiridia totiens affero, quotiens ad auctores operaque identificanda id mihi necesse visum est. De compacturis tantum earum aetatem, conficiendi genus proprietatesque universas describo. Haud maximi momenti esse putabam singula ad compacturas pertinentia accuratissime persequi, namque haec ipsa sine reproductionibus et formis impressorum non addi­tis minimo usui essent; ceterum omnino inutile visum est, quia hoc tempore com­pacturae antiquae in Bibliotheca asservatae omnes disciplinis adhibitis ad edendum praeparantur (cui operi Marianne Rozsondai instat). Signa aquatica expono, si ex aliis certioribus indiciis codex quidam definiri non poterat, scilicet haec signa regionem tempusque manuscripti conficiendi propter chartarum mercaturam raro accuratius demonstrant. In libris liturgicis (et ad eorum exemplum Horariis) describendis methodum Polycarpi Radó[91 secutus sum. Itaque exceptis Gregorianis-Gelasianis festis illis, quae prompta et sine proprietatibus ubique inveniri possunt, nomina in Kalendariis enumerata non selecta, sed omnia profero, festa autem eminentia (rubris litteris significata) lineam subter ducendo omnia ostendo. Haec ratio varietate maxima Horariorum Kalendariorumque in iisdem repraesentatorum praecipue probatur. No­mina mihi fortuito maximi momenti visa meo arbitrio secernere ab aliis incommo­dum esse habebam. De nominibus, quibus ad tempóra definienda usus sum, scilicet in annotationibus agitur.Ita in hoc genere discrepo ab usu.qui hodie saephius sequitur. Budapestini, die 20. Aug. anni 1982. Csaba Csapodi

Next

/
Oldalképek
Tartalom