Csapodi Csaba: Catalogus collectionis codicum Latinorum et Graecorum Bibliothecae Academiae Scientiarum Hungaricae (A MTAK kézirattárának katalógusai 16., 1985)
Descriptiones codicum
81 K 425 (Signatura vetus: Latin Codex 8° 41.) HORARIUM cum rubric is Italicis Saec. XV. - Italia Septentrionalis. - Lat. et Ital. Membr. - mm 106x79 - fol. (187) (1 - 9 , 10 , 11 - 19_). Folium primum deest. - Lineae 12. - Reclamante 5 4 5 instructus. - Ab fol. 161 usque ad ultimum anguli dexteri superiores defracti sunt, textu non interrupto. r * v Scriptura: Bastarda. - Precationes recenter inscriptae (fol. 184 - 187 ): semicursiva humanistica. Scriptor: ignotus. - Rubricatio obvenit, magna ex parte Italica. Ornamenta: Litterae initiales in fundo aureo coloribus pluribus adhibitis depictae et foliis floribusque decoratae, quibus ornamenta ex foliis conV V V V formata atque taleri aurei depicti adiunguntur: Fol. 16 , 41 , 46 , 51 , v r r v 55, 65, 138 . Fol. 98 littera initialis his supra descriptis similis, in qua autem vir supplicans cum barba longa albaque, pallio viridi indutus cernitur (David?) (mm 34x35). Litterae grandes duae, quarum ornamenta v v colore rubro adhibito calamo delineata sunt: 34 , 131 . Litterae primae simplices rubrae et caeruleae occurrunt. Compactura: Adhibitis tabulis ligneis holoserico violaceo-rubro ad tres costas annexo obtectis contemporanea confecta est, lamnularum fibulaeque unae codicem claudentis vestigia cemuntur. Resectio aurea compungendo decorata. Possessor: Com es Edmundus Zich y (signum armorum insignibus praeditum, saec. XIX.) - Bibliotheca codicem ab uxore Francisci Zenta i emit. (Gyarap. 202/1953.)