Csapodi Csaba: Catalogus collectionis codicum Latinorum et Graecorum Bibliothecae Academiae Scientiarum Hungaricae (A MTAK kézirattárának katalógusai 16., 1985)

Descriptiones codicum

71 K 425 (Siguatura vetus: Latin Codex 8° 44.) HORARIUM Saec. XV/l. - Gallia, dioec. Cambrai. Membr. - mm 90x67 - fol. (137) Folium primurn et folium unum inter folia 94/95 deest. Fasciculum primum sexternio efficiebat, ceteri, quantum libro recenter compacte confirmari potest, et ex sexternionibus sunt effecti. - Lineae 12. - In fol. 4 litterae KL excisae sunt. Scriptura: Gothica textualis form ata Scriptor: ignotus Ornamenta: Coloribus pluribus aureoque adhibitis clavus marginalis floribus r r r r ac lineis tortuosis decoratus atque litterae initiales: 12 , 20 , 34 , 116. Litterae initiales aureae in fundo caeruleo-roseo-albo, quibus ornamenta rrr rrrrr marginalia adiunguntur pauca: fol. 16 , 49 , 66 , 71 , 75 , 79 , 83 , 90 . Similes litterae primae minores sine ornamentis marginalibus 111 exstant. Menses omnes in Kalendario et litterae similiter decorates incipiunt. Lit­terae primae aureae calamo delineatae colore caeruleo adhibito, et caeru­leae calamo delineatae colore rubro adhibito muitae occurrunt. Compactura: Ex corio fusco signaculis compaginatoriis impressis praedito confecta est (ineunte saec» XIX. ). Possessor: Ab Antiquario Publico emit Bibliotheca Academiae Scientiarum Hun­garicae anno 1967 (Gyarap. 182/1967), possessor proximus Pa ulus Amb- rus erat. Annotationes: Nomina in Kalendario Litaniaque omnium sanctorum enumerata (Amandus, Albinus, Quintinus), item festa litteris rubris significata Eligii (1. Dec.), Martini (11. Nov.), Ludovici regis (25. Aug.) codicem v

Next

/
Oldalképek
Tartalom