Csapodi Csaba: Catalogus collectionis codicum Latinorum et Graecorum Bibliothecae Academiae Scientiarum Hungaricae (A MTAK kézirattárának katalógusai 16., 1985)
Descriptiones codicum
198 K 467 (Signatura vetus: Latin Codex 2° lb.) LECTIONARIUM MISSAE SALISBURGINENSE CAN. REG. S. AUGUSTINI (Ca. 1400) - Austria. Salisburgum. Membr. - mm 441/446x330 - fol. 261 (I,, „)> 1 ~ 13 „, 14 _ „,15-21-, (II- „) - Columnae duae. - Lineae 25. - Numeri 2+4 6 5+b o 3+2 fasciculorum primitivi fine fasciculorum in angulo interiore inferioreque olim fuerunt, qui tantum ab 1 usque ad 6 supererant, pars cetera propter circumcisionem deperdita est. Inter fol. 22/23 folium unum desideratur. Foliatione nova confecta numeri 166. atque 215. omissi sunt. Reclamantibus et numeris fasciculorum instructus, sed illi plurimis locis propter circumcisionem deperditi. Scriptura: Gothica textualis formata S c r i p t o r: ignotus. Rubricatio obvenit. Ornamenta: Folia Kalendarii omnia littera initialis in fundo rubro caerulea, vei in fundo caeruleo rubra incipit. In folio primo littera initialis coloribus pluribus depicta Sanctum Paulum repraesentans cernitur (mm 106x87), in marginibus ornamenta aurea atque colorata ex floribus composita. Ornamenta similia adiunguntur litteris initialibus grandibus in fundo aureo v r depictis (quarum dimensiones mm 93/47x75/38 apparent): fol. 19 , 121 (2), 137 r, 141^ 151^ 206^ 212 V, 221^ 223 V, 224 r, 233^ 252^ Praeterea litterae initiales in fundo aureo coloratae, vei in fundo colorato aureae 620 exstant. Compactura: Adhibitis tabulis ligneis corio signaculis compaginatoriis impressis praedito obtectis ad instar veteris confecta est(saec. XIX.), resectio flava. Fibulae duae ad claudendum adhibitae, lamnulae mediae et angulares.