Csapodi Csaba: Catalogus collectionis codicum Latinorum et Graecorum Bibliothecae Academiae Scientiarum Hungaricae (A MTAK kézirattárának katalógusai 16., 1985)

Descriptiones codicum

K 461 195 Annotationes: Hoc fragmentum continet tantum partem primam operis Kyeseri ad astrologiam pertinentem (id est descriptiones symbolicae stellarum errantium, praeterea carmina astrologica), pars maior huius operis, ad artem militarem pertinens desideratur. Facie equitis cum corona impe­ratoria Solemque symbolice exponentis Sigismundus imperátor reprae­sentatus evidenter cognosci potest. Quoniam notorum manuscriptorum Kyeseri hoc uno effigies Sigismundi invenitur, pro eo confectum esse manuscriptum potest putari. Liber imperfectus, materia eius (chartacea) lineaeque textus neglegenter et inconsequenter dispositae fragmentum nostrum ostendunt tantum adumbrationem fuisse ad manuscriptum con­ficiendum atque decorandum. Quia fragmentum ex bibliotheca Constan­tinopolitana prolatum est, codicem Sigismundi eo loco inventum esse nullo modo potest interpretari, nisi Solimanus imperátor anno 1526 codicibus Bibliothecae Corvinianae abreptis et eum ex Buda secum abstulit. Notan­dum est nuntiationes de manuscripto reproductionesque primas fragmen­tum nostrum erronee "Librum de septem signis" vocavisse, quamquam non signa zodiaci, sed stellae errantes hoc fragmento cohibentur. Iste error apud omnes ita pervagabatur, ut adhuc hodie fragmento sic vocato ex eo imagines in operibus diversis saepe producerentur. B ib 1 iog r aph i a: Csapodi, Csaba: Az úgynevezett "Liber de septem signis". Kyeser "Bellifortis"-ának budapesti töredékéről. [=De libro, qui "Liber de septem signis" vocatur. De fragmento Budapestinensi "Bellifortis" Kyeseri.] (MKSzle 1966. 217-236. Etiam iamago Solis publicatur). ­Csapodi, Csaba: Ein "Bellifortis"-Fragment von Budapest. (Gutenberg Jahrbuch 1974. 18 - 28. Etiam imago Solis publicatur). - Quarg, Götz: Die Bellifortis von Conrad Kyeser von Eichstatt. 1405. (Technikgeschichte, 32. 1965. 4 . 2 93-324.) - Imagines omnes publicantur: Horváth, Henrik: Zsigmond király és kora. [= De rege Sigismondo aetateque eiusdem. ] Bu­dapest 1937. (Budapest Várostörténeti Monográfiái 9.) [=Monographiae ad históriám Budapestini spectantes 9. ] Incipit: "[C] apitulu[m] p[ri] mufm]..." Explicit: ".. ,c[ri]nes s[unt] etilli..."

Next

/
Oldalképek
Tartalom