Csapodi Csaba: Catalogus collectionis codicum Latinorum et Graecorum Bibliothecae Academiae Scientiarum Hungaricae (A MTAK kézirattárának katalógusai 16., 1985)
Descriptiones codicum
15 K 393 (Signatur a vetus: Latin Codex 4° 11/20) TABELLA LIGNEA ROMANA EX VERESPATAK Saec. II. - Dacia (provincia Romana) Lignum - mm 58x75 forma enormia - Tabella in quintam partem diffissa est. Ab utraque tabellae parte lineae senae apparent. Scriptura partis posterioris - in comparatione anterioris - ab imo sursum cernitur. Scriptura: Capitalis cursiva Scriptor: ignotus Compactura: Inter vitreas laminas inclusa et in caps a coriacea cohibetur (operata a Gyula Vörös anno 1972.) Possessor: Reperta est anno 1791 in auraria iam ab saeculis deserta apud Verespatak (Transylvaniae; nunc: Rumania, Ro^ia-Montana; in aetate Romana: Alburnus maior). Comes Josephus Kemén y earn tabellam Academiae Scientiarum Hungaricae anno 1845 dono donavit. Annotationes: Multis frustra temptantibus E, G. Turner professor Londoniénsis anno 1977 singula fragmenta verborum litterarumque legere potuit, ex quibus litteras negotii gratia scriptas esse arbitratus est. Bibliographia: Akad. Ért. 1841. p. 47. - Tudománytár. 15. 1843. aug. -Epistola Josephi Kemény 20. Iun. 1845. (MTAK Kézirattár RAL 47/1845.) - Annotatio professoris Turner (MTAK Kézirattár Ms 5083/77.)