Csapodi Csaba: Catalogus collectionis codicum Latinorum et Graecorum Bibliothecae Academiae Scientiarum Hungaricae (A MTAK kézirattárának katalógusai 16., 1985)

Descriptiones codicum

131 K 425 (Signatura vetus: Latin Codex 2° 9.) LEO I. PAPA: SERMONES (Ca. 1450 - 1470.) - Italia. Florentia. Membr. - mm 283x197 - fol. 169 1 - 24 . Foliatio primitiva exstat. Desunt: fol. 52, 170. Fol. 94 numero "64" 4 erronee praeditum est. - Reclamantibus instructus. Scriptura: Humanistica antiqua rotunda Scriptor: ignotus. - Rubricatio: tantum tituli sunt litteris rubris exarati. r Ornamenta: Fol. 3 : margines ornamentis albis ramorum instar tortuosis decorati atque littera initialis, folio medio inferiore locus vacuus ar­morum insignibus relictus est. Ceterum litterae primae grandes tantum simplices rubrae et caeruleae occurrunt. Armorum insignia: illorum locus vacuus apparet. Compactura: Adhibitis tabulis ligneis corio rubro signaculis compaginatoriis impressis praedito obtectis arte renascenti Florentina coaeve confecta est, ex fibulis quattuor, quae olim ad integumentum posterius claudebantur, tantum integumento anteriore clavuli octodentes stellaeque formám re­ferentes manserunt. Resectio aurea compungendo decorata, resectione superiore: "4", inferiore: "Ser. s. Leonis" legitur. Possessor: Signum monogramm ate íTranz] G[oldhann] instructum cernitur. (Vide Unterkircher. III. 1. 188.) - Comes Josephus Telek i donavit anno 1841 Academiae Scientiarum Hungaricae. - Signum saec. XIX. appositum: "Ex Bibliotheca antiqua Budensi Corviniana ". Codicem ex Bibliotheca Cor­viniana ortum esse nulla indicia testabantur, nisi quaedam opinio. Alexius Jakab in catalogo vetere Collectionis Manuscriptorum de hoc codice

Next

/
Oldalképek
Tartalom