Csapodi Csaba: Catalogus collectionis codicum Latinorum et Graecorum Bibliothecae Academiae Scientiarum Hungaricae (A MTAK kézirattárának katalógusai 16., 1985)
Descriptiones codicum
116 K 426 Possessor: Familia Pin o (saec. XVIII.). - Franciscus Pulszky anno 1867 Academiae Scientiarum Hungaricae donavit. Akad. Ért. 1867. p. 123. (Exstat etiam orbis colore caeruleo-albo depictus, in quo sententia " v taeniae modo posita legitur: "Omnibus non omnibus" fol. 14 ). r (Horarium pro viro confectum esse haec vocabula testantur: fol. 145 "michi indigno famulo tuo", 147* "me famulum".) Annotationes: Sanctorum in Kalendario enumeratorum multi obveniunt Gallici, et quidem ex Galliae regionibus deversis. Festa Dionysii et Martini litteris rubris significata sunt. Ergo ex his indiciis locus codicis conficiendi accurata definiri non potest. Notandum est inter precationes (Suffragia de sanctis) interque imagines apparere aliquos sanctos, qui in Kalendario non inveniuntur: Genoveva, Apollonia, Bemardus. Editha Hoffmann codicem nostrum exaratum et eo ipso illuminatum esse in officina Biturigensi (Bourges) Johannis Colombe constituit. Bibliogr aphia: Akad. Ért. 1867. p. 123. - Edit Hoffmann: A Colombe-műhely egy ismeretlen imádságos könyve a Magy. Tud. Akadémiában (De libro precationum in officina Colombe confecto et adhuc ignoto, qui in Academia Scientiarum Hungarica asservatur) (=Az Orsz. Magyar Szépművészeti Múzeum Évkönyvei. 2. 1919-1920. pp. 9-21.)-Radocsay - Soltész pp. 29-30, 55-56. (Reproductiones tabulae XVIII-XX.) r v 1. Fol. 1 - 12 Kalendarium Ianuarius: (2) Oct. Stephani - (3) Oct. Iohannis - (4) Oct. Innocentium - (5) Oct. Thomae - (8) Frodobert - (10) Guillinus - (11) Columba - (13) Hilarus - (15) Mauricius - (17) Supplicius et Anthonius - (22) Vincentiu s - (24) Sauinianus - (26) Policarpus - (27) Iulianus - (30) Bastildes (!) Februarius: (1) Brigida - (3) Blasius - (4) Auentinus - (6) Amandus - (9) Aubertus - (10) Auberta - (19) Eleutherus - (21) Hilarus - (24) Mathia s - (28) Augustinus Martius: (1) Albinus - (4) Adrianus - (6) Victor - (8) Cyprianus - (14) Leo - (17) Gertrud - (21) Benedictus - (29) Eustathius