Csapodi Csaba: Catalogus collectionis codicum Latinorum et Graecorum Bibliothecae Academiae Scientiarum Hungaricae (A MTAK kézirattárának katalógusai 16., 1985)
Descriptiones codicum
102 K 425 (Signatura vetus: Latin Codex 8° 23.) BREVIÁRIUM ROMANUM AD USUM FRATRUM MINORUM Saec. XV/2. - Italia Membr. - mm 128x91 - fol. I-VI, 449, VII ([6] , 1 - 11 5, 12 - 13 6, 14 - 19 5, 20 21 - 27g, 28 4 > 29 - 41,., 42 - 44 g [1]) - Lineae 30-31. - Foliatio antiqua, sed non contemporanea exstat. - Reclamante instructus. Scriptura: Gothica textualis Scriptor: ignotus. - Rubricatio obvenit. r Ornamenta: Ferrarae confecta sunt. Fol. 1 in clavo marginali coloribus pluribus aureoque adhibitis depicto caprea quiescere et stare videtur, monogrammá IHS, in parte inferiore mediaque armorum insignia apparent, quibus clavus aureus atque corona laurea est circumdata. In littera initiali S. Paulus depictus est. (mm 20 x 25). Litterae initiales figurales, ornamentis marginalibus decoratae coloribus pluribus aureoque adhibitis: fol. 196* David (mm 19 x 21); fol. 284* S. Saturninus (mm 15 x 17); r 421 S. Petrus (mm 20 x 21), ibidem in clavo marginali monogramma IHS y exhibetur. Litterae initiales pluribus coloribus aureoque depictae: 23, 42* 121* 145* 153^ 203 V, 206 V, 214* 220* 225 V, 234* 240^ 249* 255* 256* 257* 259* 260* 261* 262* 263^ 265^ 267 V, 268 V, 372* 384* Litterae primae caeruleae, quibus ornamenta rubra calamo delineata adiunguntur, occorrunt permultae; litterae primae colore violaceo decoratae exstant. Armorum insignia: indefinitiva. Scutum divisum, cuius in parte superiore nigra, inferiore alba arbor florens radicosa cernitur.