Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.

V. Anonymi Dubnicensis liber de rebus gestis Ludovici regis Hungariae 1345-1355

92 V. ANONYMI IJV3NICKNS1S runt se et civitatem suam Venetis, et illi fecerunt de eis sicut voluerunt. Z 7 1' b- Cum autem mors Regis Andreae, inflicta per illos, quos maximé infligi non debuorat , utpote per suam coniugem ct cognatam , ac suos consanguincos et propinquos, nee non per suos secretarios et sodales, ideo mundi magnatibus, regibus et principibus , et minoribus nobilibus et popularibus , propter crudelem et ferialem interficiendi inodum , horroréin et timo­rem (incussit.) Omnes igitur unanimiter Dei omnipotcntis iusti­tiam flagitabant, et ad eius maiestatem suspirabant; ut buius tanti sceleris auctores poena condigna vindicarent, et secundum quod merebantur , quali eos flagello corriperet et talione per­celleret, luce clarius demonstraret. Ab illo autem tempore, quo Rex Andreas decessit, dorninum Regein Lodovieum, quasi de tota Italia rectores civitatum, nobiles terrarum et singulariter de Apulia et Provincia barones et coinites et reliquum volgus populi, ut ad ipsos transiret de Ilungaria, assumtuosius invi­tabant, et per nuncios et aftines , consanguineos et cognatos, ut regimen regni Siciliae, quod ipsum Regem Lodovieum de iure contiugebat , assummeret , eius animum indesinenter ac iugiter conmiovebant, et hoc libenter ac fideliter faciebant. Tamen, quiaquilibet naturaliter diligit dominum siium, verum­tamen displicebat eis nmlieris impérium, directws igitur, ut cre­dimus, divinitus Rex Lodovicus, sui capitis consilio princi­paliter et aliorum paucorum, communiter votis se vocantium annuit , et ad ipsos eundi animum inclinavit , et suum ad eos transitum multis iudicibus declaravit, et littcris pluribus su­per hoc emanatis , munitis sigillo regio, roboravit. Sed quia sapientis est ordinare et fienda prudenter disponerc, supcrno fretus praesidio, divino illustratus oraculo, verbi Dei aeeinctus gladio, fidei protectus clypeo, scripturae instructus testimonio ac proborum virorum fulcitus exemplo, in executione sui pro­positi non usus levitate , sed magna morum honestate , mo­destia et tutelae moderamine, quod faciendum decreverat, inchoavit. Anno domini millesimo tricentesiino quadragesimo sep­timo , circa medium quadragesimae, praemisit suos intimos et dilectos , videlicet dominum Jobannem Episcopum Wesprimi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom