Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.

V. Anonymi Dubnicensis liber de rebus gestis Ludovici regis Hungariae 1345-1355

9u V. ANONYM! DVnXKTCNSIS erubeseens perpetrasti, inagís inipia Jezabclc, crudelior Mc­dea interfectrice! O optime iuvenis Rex Andrea! o aetas gra­tissiina! o proles dignissima! o generatio nobilissima. Non in magna via occidisti; sed sicut solent iusti coram filiis iniqui­tatis cadere, corruisti. Digne igitur de te, pro tc et super te, multarum terranim habitatores sumpserunt lamentum. Anno domini millcsimo tricentesimoquadragesimoquhito, per Jobannam uxorein suam et per satellites regios, decimo nono Scptembris, dirae mortis faucibus traditus est in civitatc Aversa, distante a Neapoli ad oeto miliaria; et sic sine causa interfectus est, et deportatus Neapolim per Hungaros, quorum custodiae commissus fuerat per dominan Elizabeth Reginam Hungáriáé, matrem suam. Tempore tamen et bora intcrfectio­nis suae ipse Rex Andreas pracdietos Hungaros ad sua lios­pitia ire compulerat, quia quainvis suspicio mortis sibi per uxo­rcm suam fiendae eius auribus per pluriinos instillavcrit; ta­men hoc ipse, suam innoccntiam eonsiderans et uxoris imprae­gnationem, credere non poterat, et sic ut agnus innocens iu­gulatus est. Cum autem corpus suiun deferretur in Neapolim ad sepelienduin, tota civitas, tanquam obviam funus filii sui, con­currebat, et ipsum inconsolabili planetu deplorabant. Deduc­tumque est funus Regis Andreae Neapolim, et sepultum in ka­thedrali Ecclesia iuxta avum suum Karolum Díarcellum, sta­timque post mortem suam dicitur divinitus mii'aculis claruisse, et quasi omnes, qui in mortein eius conspiraverunt, mares et feininae, miserabili morte consumpti sunt, etiam ultione sanguinis innocentis /70.b. Quomodo autem domiua mater sua Regina mortem filii sui planxerit, securius est tacendum, quam aliquid dicendum; quia banc amaritudincm taliter lingua explicarc non valct. Convenerunt autem ad ipsam dominam Reginam, tempore luctus sai, domini et dominae, virgines et viduae, cuncti pro­ceres Hungáriáé. Cum viberent dominam Reginam filii sui in­nocentis mortem ita vehementi dolore deplorare, corda omnium ad planctum et compassionem scindebantur. 0 domine Dcus fac, ut terra non operiat hunc sanguinem innoxium, qui cla­mat ad te, sicut clamavit sanguis Abel iusti pueri tui: aba ! aba !

Next

/
Oldalképek
Tartalom