Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.

III. Genealogia regum atque ducum Hungariae ab anno 417 usque 1556

ATQVfi nVCVM HVNGAKIAE. 69 qui scilicet fűit nepos Andrcac sccundi, et regnavit annis X. Decessit sine liaerede Anno M. CCC. primo. Sepultus Budae in claustro S. Joannis apud fratres mínorcs. Ladislaus septimus aliter Venccslaus dictus, filius regis Bohcniiae, in ductus fűit contra Karolum puerum pronepotem Stepbani quinti, filium scilicet Karoli Marcelli, pro quo mor­tuo ipso Andrea missus fűit, sed Karolus adliuc in tenera erat aetate, et Ladislaus regnavit tribus annis, sed propter dissen­siones multas reliquit regnum et reductus fűit per patrem in Bohemiam cum maximo damno Hungarorum, et praesertim Ecclesiae Strigoniensis. Regnavit tribus annis. Otto, dux Bavariae, post reductioncm Venceslai sive La­dislai, inductus fűit contra Karolum per quosdam Praclatos ct Barones, et coronatus, regnavit annis tribus, sed postea captus, spoliatus et expulsus fűit, et regnum devolutum fűit om­nino in Karolum. Karolus regnavit quatraginta duobus annis, et genuit plures filios, qui ante eum mortui sunt, postremo vero genuit Ludoviciun, Andreám, et Steplianum. Obiit anno Dl. CCC. xlij. in Alba sepultus. Ludovicus filius Karoli, qui a patre sibi rclictum reg­num potenter et bono consilio rexit, defendit, ac ampliavit, et ad veras metas reduxit. Regnavit annis XLI. Haercdes ma­sculinos non bábuit, sed filius genuit Mariam, Hedvigem, et Katerinám. Obiit autem anno M. CCC. XLij, (sic). In Alba Regali sepultus. Maria filia Karoli, post obitum eiusdem coronata fűit corona regia. Quae fűit data in ínatrimoniuin Sigismondo filio Karoli imperatoris et Regis Bohcmiae, quae quidem Domina Maria regnavit quatuor forte annis, ct tradidit jus suum in regno Sigismondo marito suo, consensitquc se vivente eundem coronari; tandem ipsa mortua est, scpultaque in Ecclesia Varadicnsi. Sigismundus fűit coronatus anno vigesimo aetatis suae et regnavit in toto annis quatraginta et mensibus novem. Hic post obitum Dominae Mariae Reginae accepit in uxorem Bar­baram Hermanni Comitis Ciliae filiam, cx qua genuit unicam filiam Elisabetliam, quam postea tradidit in conjugem Alberto

Next

/
Oldalképek
Tartalom