Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.

Prooemium

PROOEMIVM Utile fore crediderim, ut antiquioris literaturae patriae, praesertim vero históriáé cultoribus minora ingeniorum rerum Hungaricarum monumenta, quae hac­tenus vel ignota delitescebant vel inedita saltern vel demum edita quidem, sed rarissima aut aliis operibus adnexa, minus prompté, nostras ad manus essent, in corpus unum congesta typis mandentur. Suppeditant talia non pauca bibliothecae nostrae patriae tarn quae Pesthini sunt, ut Universitatis, Aca­demiae Hungáriáé Scientiarum, Musei Nationalis quam aliae in regno dispersae, quaedam librariae orarum exterarum, quas mihi invisendi passim occasio fuit. Habeoque plura iam descripta, de aliarum copia me viri eruditi certum fecerunt. Sicque prodeunt, ad praesens, tomuli duo sub auspiciis illustrissimi viri baronis Iosephi Rudicsii de Almás, cui pro liberaliter suggestis sumptibus gratias maximas publice etiam reddiderim. Agendum mihi nunc de singulis, quae tomulo hoc primo eruditionis patriae amicis offerre mihi licuit...

Next

/
Oldalképek
Tartalom