Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.
II. Chronicon Hungarorum Posoniense maius
48 CHRONICON HVNGARORVM Silvam regni 1 7°) gubernacula possidebat; et ipsum Culani cum uxore et duobus filiis captum in Hungáriám misit. IIoc ideo, quia pluries a Beato Stepliano amoniti ad fidem Cliristianam (non) simt conversi, et ipsum regnum Erdeivel btonarcbiae Vngariae adiunxit. Post hoc movit exercitum super ducem Kaan Wlgarorum et Scavorum, quern devicit, et occidit, et locavit ibi proavum suum nomine Zoltán, et inaestimabilem copianr tliesaurorum eius, praecipue in auro et gemmis ac preciosis lapidibus, accepit. Ex hac itaque gaza Sanctus Stephanus albensem basilicam, quam ipse fundaverat, plurimum ditavit. Et quia pecunia illius Gulae et Gan fuit male acquisita, idco ipsa Ecclesia patitur incendium, et etiam de thesauro dicti Kan , 7') fundavit Ecclesiam in honore apostolorum Petri et Pauli in Sicambria : sed perficere non porait. Perfecit autem Sanctus Rex Ladislaus. Cum Beatus Stephanus post mortem Sancti Emirici nimium se vidisset infirmum, misit festinanter Wudam, filium Egeruh, qui Wazul patruelis sui filium 17 2), quem incluserat Rex propter iuvenilem lasciviam, ut corrigeretur, de carcere Nitriae educéret, ut eum, antequam moreretur, regem constitueret. Audiens autem hoc Kesla, consilium cum Wuda iniit, et festinanter nunctium nomine Sebus, ipsius Wuda filium, ad carcerem, ubi Wazul detenebatur, misit, qui praeveniens nuncium Regis, etfodit oculos Wazul, et concavitatem aurium eius plumbo obturavit, et recessit in Bohciniam. Post liunc autem venit nuncius regis, Wazul oculis orbatum in ciusdem vulneribus duxit ad Regem. Quem Sanctus Rex videns tam miserabiliter destructum, ílctum continere non potuit, sed in praedictae aegritudinis molestia debitam poenam malefactoribus inferre non potuit. "") Turbatum verborum ordinem iuxta Chr. Vienn. sic rcstitue : totius ultra silvam regni. "') In hac paragraphe Kaan, Gan et Kan erronee sunt seripta pro Kean. '") Sic Chr. Vienn. Noster Cod.: patruclem sui filii habet.