Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.
I. Leonardi Aretini Attila
8 LEONARD I AJIETINL hnbita inter Aetium l 9) patricium, Gottos, Bledum et Attilám, in Pannonias Attila cum Bleda revertitur. IV. Modico vero post spatio temporis interiecto , Attila solus cupiens imperare, Bledum fratrem dolo interemit, ut quidam tradidere , veneno , alii pcrcussoribus immissis , qui eum continuo interimerent : eo, quod quaedam recusaverat, quae Attila fieri absolute mandaverat. Sed licet dc specie mortis inter historiographos dissensio sit, de nece de insidiis facta nulla est discrepantia. Regnum igitur Hunnorum , interempto fratre, Attila solus obtinuit. Potitus igitur solus Hunnorum regno , reliquarumque finitimarum gentium , quas antea cum fratre domuerat Daciarum, Pannoniamra 2 U), Iugiorum , Turulorum , Arorum , Turcilingorum , Germanorumque, ac pene totius orientis fultus auxilio potentissiinus , Italians intravit, et, ut narrat Priscus historicus, ut earn sibi cum romano imperio subiugaret. Erat autem Attila Rex , ut narrant Jordanus et praefatus Priscus historici , superbus incessu, hue et illuc circumferens oculos ita, et in omnibus suis arrogans negotiis , ut eius iactantiae superbia ex corporis gestibus quibusque ctiam incognitis 2 I) facillime nosceretur. Bellorum siquidem amator erat, sed consilio et temperantia circumspectus , ingenio sagacissirnus, propicius et exorabilis his , quos semel in fidem recepisset : sin autem lidem irritam aliquis ei fecisset, nunquam ei parcere volens. Detestabatur enim ut inmanes beluas , qui vel patriam , vel se soporantem lusione quadam decipere satagebant. Corpore fuit brevis , lato pectore , capite grandi, oeulis minutis , longis , acutisque ; barba rara , sed more suo demissa ; canis quidem aspersus , simus naso , colore subruffus , moribus ferns , audacia pronus et verae || 0 originis suae barbarac signa vel liniamenta demonstrans ; ore parvo , latis tamen labiis, imo dentium , qui foris eminebat , plus iusto faciem dehonestante quantillum. Hie, ut idem Priscus historicus refert, ") Cod. habct: eius. a o) Cod. habet : daclnrum pannaniorum. 7') Cod. babct : incogmlor.