Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.

V. Anonymi Dubnicensis liber de rebus gestis Ludovici regis Hungariae 1345-1355

104 V. ANONYMl DV UNICENSIS sime aegrotavit Johannes filius Palatini sagitta percussus vix mortis periculum declinavit. Cum igitur Rex eandem ohsideret Aversam civitatem, contigit, ut in festő sanctae Annae appropinquaret ad murum civitatis et veniret ad eundem locum, unde proiectus fuerat Rex Andreas indecenter iugulatus. Stans super murum quidam lai­cus et agnoscens personam Regis, mox eum saggittavit, et in sinistro pede gravissime vulneravit.Veniens autem Rex ad hos­pitium, habens ferrum sagittao in pede, totam noctem duxit in­sompnem; mane autem facto venit Stephanus filius Laczk cum Wolphardo et in tractu duodecimo vix ferrum extraxerunt. Quantum autem dolorem ipse Rex eiulatu emiserit et clamo­rem,lon^um esset enarrare,cum enim veliementissime torquere­tur in extrahendo dicto ferro, inter eiulatus supplicabat Ste­pbano filio Laczk: Vayvode! parce michi," inquit, quia in omni tractu de suis carnibus dilacerabatur. Caput suum inter bracbia sua amplexionaliter tenenti dixit Rex: „Deus scit quod tota anima mea in manibus fratrum minorum est, ideo post­quam me mortuum videris, accipe caput et cor meum et porta matri meae, et postquam me amarissime defleverit, sepellias in Strigonio circa sepulcrum Regis Belae, in ecclesia beatae Virginis ordinis fratrum minorum, in qua pro nunc et semper eligo sepelliri cuius probatio manifesta ex hoc babere di­noscitur,quia| 78 ,brediens in Hungáriám cxistens incolumis,anno domini millesimo tercentesimo quinquagesimo secundo in Stri­gonio in Domo Magistri Thomae filii Petri, coram Nicolao fi­lio Iacobi vice-lectisternitoris sui, dcdit eidem unum cingulum catenarum aurcarum de puris quadringcntis et quatuor florenis fabricatarum,ut ipsum tanquam ibi sepelliendiun,fratres claustri supradicti haberent recommendatum. Extracto igitur ferro, ipsum Regem dictus Stephanus equum íubens ascendere, per gyrum deducens civitatis, voce praeconia praecipiebat brigan­tibus ut dicerent: Ecce Rex Hungáriáé, Ierusalem et Siciliae ! quo audito Hungari exultabant, sed et adversarii eiulabant. In festő igitur inventionis corporis beati Stephani protomartyris dominus Iacobus Pynrata capitaneus civitatis tradidit civitatem in manus Regis, quam Rex ingrediens , intravit castrum et mansit ibi usque ad festum nativitatis beatae virginis, in cuius

Next

/
Oldalképek
Tartalom