Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.

V. Anonymi Dubnicensis liber de rebus gestis Ludovici regis Hungariae 1345-1355

98 V. ANONYM l DV UNICENSIS loco iaccre ita insudatum , acsi vivus de maximo labore vel calore aestus aliunde rcversus fuisset, quod factum idem sub­custos non tantum ipsis canonicis , sed etiam multis religiosis viris publicavit. Ad probationem vero praedicti miracult, qui­dam ex praedictis Tartaris captivis, valde decrepitus, aiebat: quod non ipsi Siculi et Hungari percussisscnt eos, sed ille La­dislaus , quem ipsi in adiutorium suum semper vocant, dice­bantque et alii sui socii : quod cum ipsi Siculi contra eos pro­cessissent, antecedebat eos quidam magnus miles, scdens super arduum equum, habensque in capite eius coronam auream et in manu sua dolabrum suum, qui omnes nos cum validissimis ictibus et percussionibus consuinebat. Super caput etiam huius militis, in aere, quaedain speeiosisiima domina mirabili ful­gure apparuit, in cuius eapite corona aurea, decore nimio ac claritate adornata, videbatur. Unde manifestum est, praedi­ctos .Siculos pro fide Iesu Christi ccrtantes, ipsam beatam vir­ginem Mariam et beatum Regem Ladislaum, contra ipsos pa­ganos, qui in sua virtute et multitudine gloriabantur, adiuvasse. Alio quoque tempore , videlicet anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo sexto, praedicti Siculi soli cum in­genti multitudine ad praedictam terram Tartarorum intrantes, ibique praelio commisso superna eis gratia victoriamconcedente, innumerabilem multitudinera Tartarorum trucidarunt. Ubi multa arrna valde preciosa recipicntes, spoliaque infinita, tam in animalibus , quam etiam in gemmis et lapidibus preciosi3, sicque revertentes glorificabant Deuin, qui dedit eis victoriam. Rex autem Lodovicus , domino Deo ipsum protegente et dirigente, Regnum Siciliae, quo pater suus Rex Karolus in­iu9te privatus fuerat, recuperaverat, sicut superius est declara­tum. Nam disponente ibi vicario, seniorum usus consilio , ad Hungáriám est reversus. Cui obviain processit domina Eliza­beth Regina , mater eius, cum nobilibus rcgni , et reccperunt |75. b. E Cg ea i i n Segusdino, cum magno gaudio ethonore, et con­duxemnt ipsum usque in Budam civitatem regiam iubilis, anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo octavo, die unde­cima mensis Iunii. Dux autem Karolus Martellus, filius An­dreae, puer Deo et hominibus piacibilis, infirmitate correptus, eisdem diebus eteodem tempore, vocante ipsum Domino, passio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom