Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.

V. Anonymi Dubnicensis liber de rebus gestis Ludovici regis Hungariae 1345-1355

LIBER DE REBVS LVDOVlCI R. H. 97 detruncari, vigesima tertia die mensis Januarii, etper eandeni fenestram cadaver eius proici ad eundem ortum , sine honore. pi. b p er om n; a benedictus Deus, qui sic tradidit impios pu­niendos ! Filium autem Regis Andreae, nomine Karolum Mar­cellum, et duos fratres uteriuos Karoli ducis Duracii , Lodovi­eum scilicet ct Robertum, principem etiam Tarenti , nomine Robertum, et germanum suum Rliillippum , transtulit ad Hun­gáriám. Karolus igitur Marcellus, filius domini Regis Andreae, puer quatuor annorum, perductus est in Budam civitatem re­giam in eodem anno, mensis Martii die tertio, ct datus est do­minae Elizabeth Rcginae Hungáriáé, aviae suae, ad educandum et bonis moribus inbuendum , ct per Magistrum Cieoneum et dominum Nicolaum Banuiu, dominuin Oliverium et alios multos dominus Rex Lodovicus niiserat de Apulia ad minis­terium dicti ducis pueri, et ad custodiam regalium praedicto­rum , quos regales domina Elizabeth Regiua sapientissima eodem tempore misit in Vysegrad, secundum impérium filii sui Regis Lodovici ibidem detinendos et diligenter custodi­endos. Item anno domini niillesimo trecentesinio quadragesimo quinto, post coronationem Regis Lodovici (tertio), circa festum purificationis virginis beatae Mariae, Siculi euin paucis Hun­garis , qui tunc in medio eoruni existebani , contra Tartaros procedentes, Deo auxiliante, innumerabilcm midtitudinem Tar­tarorun in terra ipsorum in ore gladii percusserunt. Ubi etiam princeps eorum valde potens, nomine Othlanms, secundus post Kanum , qui babebat in uxorem sororem ipsius Kani, vivus captus est, sed postea decollatus ; pro cuius redemtione quasi infinitam pecuniam promittebant. Sed Hnngari sprcverunt, praecaventes futura, vcxilla etiam eorum portantes in terrain suam , multosque captivos et spolia multa niiuis in auro et argento, curialibus, necnon gemmis et vestibus preciosis; du­ravitque bellum inter eos tribus continuis diebus. Dicitur quoque, quod quamdiu bellum inter Christianos et ipsos Tartaros duravit, caput sancti Regis Ladislai in eccle­sia Waradiensi non inveniebatur. Mira certe res ! Cum igitur I 7 5 subcustos eiusdem ecclesiae, causa requirendi ipsum ca­put , sacristiain ingressus fuisset , reperit ipsum caput in suo TOLDY ANAL. MONYM. 1 7

Next

/
Oldalképek
Tartalom