Szelestei Nagy László: Bél Mátyás kéziratos hagyatékának katalógusa.

Függelék II. Miller Jakab Ferdinánd leírása a Batthyány érsek által vásárolt Bél-hagyatékról

216 retraxare, probabilius, quod complueres tomi ita mu­cedine corrupti sint, ut Integra folia legi nequeant. Accidit enim, ut anno MDCCLXX. tota Beliana supellecti­lis libraria in cistas componeretur, et Posonio per Da­nubium Colocam deveheretur, qua occasione per nautarum incuriam adeo in navi humectata fuerat, ut postea tine­arum, et blattarum esca evaderet. Insudatur quidem nunc diligentissime iisdem describendis, aed magna in parte irritus est scribarum conatus. tíolummodo Comitatum Ca­striferrei Dominus Franciscus Zarka de Tanna, emeritus caesareo-regius Legionis Berlichingerianae superior lo­cumtenens indefessa opera proxime restituit, nitideque descripsit. Utinam! etiam reliquos nunquam satis deplo­rando fato vitiatos Comitatus quoque modo tandem repa­rare valeret! §.III. Eiusdem Adparatus ad Históriám Hungáriáé Edidit praeterea Mathias Belius Adparatum ad históriám Hungáriáé sive collectionem miscellam monumentorum i n­editorum partim, partim editorum. sed fugientium. fo l. Posonii 1735 .. quem perinde Cl. Horányi Memor. Hungaro r. Part.I. pag.190. et seqq. recensuit. Cogitaverat immor­talis memoriae vir alterum quoque haud absimilem vulga­re tomum, iamque omnia, quae in eo edenda fuissent, or­dinate disposita, in manuscripto relinquit secundum sub­nexam seriem: Decadis I. Monumentum I. Cortesi i de Mathiae Corvini Regis Hungar. laudibus bellicis carmen. Res gestae Rudolphi ab anno 1591. carmine heroico decantatae libri VI. Vita Jacobi Despotae, alias Heraclidis, et Basilici dicti. Sigismundi a Pesint z História expeditio­nis Maximiliani in regem Poloniae. Henrici Ribischi i Epistola de obsidione Viennensi anno 1519. Francisci Porgát s Liberi Baronis de Ghy­mes epitome obsidionis Szigethi. Monum.II. Monum.III. Monum.IV. Monum.V. Monum.VI.

Next

/
Oldalképek
Tartalom