Varga Imre: A magyarországi protestáns iskolai színjátszás forrásai és irodalma

Református darabok

493 SÁROSPATAK 112. Primus hic Ludus agitatus fűit in auditorio minőre, praesentibus duobus tantum Scholarchis, Domino Praefecto et Domino Verecio Studiosisque publi­cis. ... Ibi mira Ingeniorum metamorphosis (ultra meam quoque ipsium spem) apparuit, Ludionibus nostris tam dextre opus peragentibus, ut attoniti specta­remus. Qui enim ante, vix oculos Viri honeste ferre, nec sine balbutie quidquam proferre poterant, hic decenti parrhesia peragebant omnia: nempe privátim prius ad haec aliquoties exercitati etc. Finito Actu Domini Scholarchae capita con­ferre, tum per Dominum Vereci ita me affari: "Fatemur, Comeni, nos hactenus quid mysteriorum Libellus tuus Ianuae L.L. contineat, et quid utilitatum Iuven­tuti ferat, non intellexisse: nunc oculati sumus testes" etc. Et conversus ad iu­ventutem: "Gaudete filii vobis contingere hanc felicitatem, quae nobis iuvenibus non contigit." Et ad studiosos: "Gaudete Vos quoque Fratres, Vobis dari coram spectare quomodo commissam Vobis post hac Iuventutem felici manuductione melius formare queatis." Ad me tandem: "Obtestamur te Comeni, ne a nobis discedas, nisi tota Ianua tua in tales iucundos Actus redacta. Nos promittimus Exercitia haec nostris in Scholis in perpetuam nominis tui memóriám, celebra­tumes [!] iri. ..." 113. Fama primi huius Actus mox longe lateque sparsa fűit, veniebantque ab illis, qui filios in Schola habebant literae, de insecuturo Actu mature praemoneri petentes, ut adesse possent. Advenebantque maiore semper numero, ab 18 et 20 milliaribus ut nullum tandem Auditórium capiendae multitudini sufficeret, sed in area Scholae sub dio, peragi necessum essét. Cum vero ad Actum penultimum (qui de rebus Vitae morális est) inusitatus fieret Baronum et Nobilitatis concur­sus: adeoque Tolnai ipse (qui hactenus profanis spectaculis contaminare oculos nolebat) interesse dignaretur, ego Actu finito ut Auditoribus gratias ageret, sua­debam (Id autem optima intentione, ad dissensum hic nostrum tegendum) ille­que renueret, ipse Coronam allocuturus surgebam ... Digressa multitudine, ac­cedunt ad me curatores Scholae (et cum illis Comes Botskai, aliique Magnates) amanter mecum de manendo secum agentes, cumque nullám facerem spem, significantes, Principissam e Transylvania scribere, duoque haec a me postulare, I. Ne ante reditum suum discedam. II. Ultimus Actus ut in praesentiam suam servetur: adfuturos enim Principis etiam Transylvaniae Legatos. III. Se vero ter­tiam addere petitionem, ut totam hanc Ianuae LL. Comicam praxin ad mundum descriptam sibi ad manus traderem, describendam typis. Quod feci, Dedicatio­nem ad illos ipsos (Scholarchas) directa: ut exstat Didacticae Parte III. pag. 831. ad 836. usque. 114. Rediit ergo Princeps [helyesen: Principissa!] mense Maio et cum illa Le­gati Kemeni Ianosch Exercituum Dux Generális, et Michaele Mikes Cancellarius, Iuventutis nostrae coram spectaturi Ludos.

Next

/
Oldalképek
Tartalom