Staud Géza: A magyarországi jezsuita iskolai színjátékok forrásai, I.

A magyarországi jezsuita iskolai színjátékok forrásai

42 ea solum attingant, quae aedificationi fore videbuntur, et tandem de piorum erga nostros caritate, et munificentia. 29/ Haec, et similia ita narrentur, ut veritas, modestia, hu­militas, et caritas in ipsa narratione eluceant, et ut in ea ipsa domo aut Civitate, ubi eiusmodi literae scribuntur, ac ubique, publice legi, citra cuiusquam offensionem, possint. 30/ Conscribantur tot exemplaria, quot sunt in universa Soci­etate Provinciáé /ad quas securiore via quamprimum transmitten da sunt/ et quidem latiné omnia, exceptis ijs, quae mittenda sunt in eas provincias, quibus eadem lingua communis est, et ut coadiutores nostri temporales ex latinis etiam literis fructum aliquem percipiant, sit aliquis, qui illarum summám, aut interpretationem aliquo modo eis explicet. 31/ Hae literae annuae in singulis domibus et collegijs-cuiuscunque Provinciáé etiam eius, ubi fuerint scriptae legantur, neque ultra heb­domadam retineri debent, ut ad reliqua collegia citius defe­rantur:postquam vero ubique perlectae fuerint, in praecipua domo vei collegio eiusdem Provinciáé omnes asserventur. /Re­gulae Sooietatis Jesu. Romae, 1580. 143-145. p. - Kisebb mó­dosítással megismétlik a Regulae 1582.-i, 1590-i, és 1616,-i kiadásaiban is./ 2/ Observandum 1 mo: Quamprimum ad Domicilium aliquod pervenerint statim legantur, et sine interpolatione continuentur, ac absoluta earum lectione nulla fiat in transmittendo ad proximum Domicilium mora.

Next

/
Oldalképek
Tartalom