Staud Géza: A magyarországi jezsuita iskolai színjátékok forrásai, I.
Kollégiumok - V. Sellia /Vágsellye/
344 SELLIA Fo . Ad maiorem discipulorum nostrorum profectum, piam Deiparae Virginis Congregationem instituimus 13. Februárij, praesente pientissimo et nobilissimo Antistite Nitriensi, qui in album hunc quoque inscribi voluit post divinum sacrificium, et totum negotium Deo pie commendatum, post carmen et orationem Praesuli recitatam, solemni ritu more aliarum Sodalitatum, et Rector Congregationis et Assistentes suffragijs fratrum sunt electi. Pomeridiano sole in area scholarum, magna frequentia populi datus est in theatro Damascenus. Sodales ergo, licet primo ortu pauci, virtutem colere, pia opera exercere, fructum metere incipiunt: namque praeter voluntarias macerationes, quas inter privatos parietes suscipiunt, publice etiam sabbato magnó ad Servatoris nostri sepulchrum flagris acriter ternis vicibus in sua terga saevierunt. Spectaculum erat incolis hactenus invisum,processerunt fratres longo ordine per fórum saccis induti, ad templum, manibus flagella gerentes, uno crucifixum praeferente, concursabant undique homines tanquam tragoediam spectaturi, multo etiam magis attoniti cum flagrorum ictus et strepitus in nudis tergoribus audiverunt /ALSJ 1602. 642-643. p./ Lit . Tolvay 29. p. - Kath. isk. II. 131. p. - Bayer MDT 385. p. - Ferenczi 39. p. - Takács 16. p. 1604. Űrnapja DIALOGISMI Fo • Stúdiósa iuventus, quae appositis ad celebritatem dialogismis actum intersecaret, populum recreando doceret ... Serenissimus quoque Austriae Archidux Matthias duo tormenta campestria omnibus rebus necessariis instructa, ad arcendas tartarorum vei Turcarum excursiones attribuit /ALSJ 1604. 476-477. p./