É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

XXIII xerit, formae enim ab eo adductae et arabico charactere scriptae nihil fere proprii dialectorum sibericarum offerunt. Doct. RAD­LOFFIUS in pretiosissimo suo opere inscripto: «specimina litte­raturae popularis tribuum turcicarum australis Siberiae» 1 pro­prietates dialectorum i. altaicae, teleuticae 2. idiomatis tartarici inter KATUNJA et BIJA 3. dialecti lebed-tartaricae 4. dial, soricae et sojonicae 5. dialectorum originis abakanicae, 6. kysyl et tsolym 7. dialectorum kirgisicarum 8. dialectorum barabanicae, taraicae, tobolicae et tiimenicae nobis palam fecit, — OTTO BÖHTLINGKIUS vero in exemplari sua grammatica linguae jacu­ticae nos cognitioni hujus linguae inbuit. 2 At formae istae, quas KLAPROTHUS pro sibericis venditat, ne cum una quidem vere siberica dialecto congruunt, immo per formas respondentes cagataicas, uiguricas, kazanicas vel turcicas occidentales facile explicari possunt, e. g. formae janduramen «accendo lumen», kiir(a)ndmen «appareo», bulicameli «adjuvo» a KLAPROTHO «sibericae» dictae etiam in dialecto kazanica adsunt, w.jand'ir­«accendere«, kiiren- «apparerò», bulls'- «adjuvare». KLAPROTHUS ad glossas cumanicas explicandas nonnunquam formas vere sibericas adducit, sed quantum assequi possum, exceptis aliquot vocabulis sine ulla necessitate. Sic ad explicandam formam cumanicam öuranirmen KLAPROTHUS formam sibericam ^.obl^l adducit, sed öuranirmen praedictum forma kazanica djràn optime explicatur. KLAPROTHUS non dicit, formam ^bl^f a qua dia­lecto sumsisse, id quod ille non dicit, dicimus nos : in dialecto koibalico-karagasica juxta formam ügürdnerben «disco» et orà­nermcn 3 usurpatur, quam formam KLAPROTHUS perperam cum ourànàmen transcripsit. KLAPROTHUS interdum unam eandemque glossam persicam vel cumanicam cum duabus vel tribus formis ei aliquantum similibus comparai et totam rem in judicio lectoris reponit, ita 1 CaiiKTiieTepfiypn,, 1866. 2 St. Petersburg, 1848. 3 V. Prof. VÁMBÉRY «glossarium etymologieum linguarum tur. or.» Nyelvt. K. V. XIII. F. II. (Budapestini, 1877).

Next

/
Oldalképek
Tartalom