É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

XII Hungaricum est, album notans ; quod dare ostendere possem, si ferret id institutum meum. Evanuit huius vocabuli usus, nec nisi in voce composita szár-lábií superest, quod de equis albos pedes habentibus hodieque usurpatur. DELISLIUS Sarchel illud Constantini urbi BIELOGROD adaptat ; ego malim BIELAWECZ substituere. Nitor autem auctoritate Nestoris, qui civitatem BIELAWECZ diserte Chazaris attribuii. Rubruquisium, Plancar­pinum, Vincentium Bellovacensem, Bacconem, Haitonum legi ; hi tamen Cumanos, si quid mihi cernere datur, sollicite a Ga­zaris, hoc est Chazaris, distinguunt. Quae de lingua Cumanorum Hungarica disputas, elegantia sunt, miroque excogitata ingenio; mihi tamen non satisfaciunt. Diuersum enim Cumanorum fuisse sermonem a Hungarico, praeter Rogerium, alia quoque eius aetatis monumenta loquun­tur. Possem omnino nubem testium proferre, qui uno ore Cu­rnanos perhibent Tartaros Kipzacos fuisse, linguamque Cuma­nicam Tartaricae Dialectum ; certiori tamen utar argumento, planeque tali, quod vim afferai. Triennio abhinc incidi Vene­tiis in Bibliotheca S. Marci in Codicem Ms. in 4to, anno 1301 (sic!), si bene memini, exaratum, atque linguae Cumanicae Vocabularium, vocumque Cumanicarum Declinationes Coniuga­tionesque tradentem. Ex indultu CI. Antonii Zanetti, Biblio­thecae Praefecti, exscripsi ex eo codice vocabula bene multa, et aliqua Declinationum Coniugationumque Paradigmata, com­perique, linguam Cumanicam a Hungarica, Slavonica, Germa­nica, caeterisque linguis Europaeis toto coelo diffei;e. At quo­niam aduersaria ilia mea in Transilvania reliqui, specimen linguae Cumanicae ex meis aduersariis deponere nunc non possum. Opportune tamen accidit, ut a celeb. Kollario accipe­rem his diebus Orationem Dominicam veteris linguae cumani­cae, sibi a viro quodam inter Cumanos spectatissimo submis­sam, prout ea in scholis Cumanicis hodieque memoriae caussa in diversis dialectis turcicis flavum signiticat (cf. hungaricum sárga). Quod ad for­mám kel , cf. mongolicum ger «domus», «familia», hungaricum hely «locus», turci­cum „il" «regio». Editor.

Next

/
Oldalképek
Tartalom