É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
IV Santo, et à memoria di esso FRANCESCO, et per consolazione, et commodo perpetuo degli ingegnosi, et nobili di questa Città, che si diletteranno di cose tali» etc. 1 TOMASINUS in pretioso suo libro «PETRARCHA Redivivus» de diversis bibliothecis PETRARCH/E et de libris ab eo serenissimae reipublicae Venetae dono oblatis quaedam memoriae prodidit, quae digna sunt, ut hic repeterentur : «Huius vero muneris memóriám publico in aede S. Sepulchri monumento conservari placuit Venetiis. Plures autem PETRARCHAM habuisse bibliothecas ex ipsius Epistolis costai. Nimirum in Valle clausa unam, quam filius custodis domus, dum in Vallem latrones irruerent, translatam in Arcem ab impiorum furore liberavit. Alteram Parmae, quam sub Italici Parnassi nomine concelebrat: tertiam Veronae, in qua sub die xxv. Januarii Anno pestilentiae memorabili terraemotum praesensit. Nec Arquadae in Collibus suburbanis hac supellectile destituebatur. Epistolas CICERONIS ad ATTICUM calamo scriptas è bibliotheca PETRARCH/E apud PETRUM VICTORIUM ingentis doctrinae virum dilaudat SEBASTIANUS CORRADUS in Praefatione Scholiorum ad Lectorem. Ex quibus omnibus selectiores Reipublicae Serenissimae donasse jam senio confectum credibile est. Quamquam et bona rariorum pars aliò fuerit distracta, è quibus Aetnam CLAUDIANO ascriptam se vidisse fatetur LILIUS GYRALDUS de Latinis Poetis dialogo iv. Nec tamen ii Codices in Bibliothecam D. MARCI repositi, sed in peculiarem locum tràslati in sacrae Aedis fastigio, apud equos aeneos Plateam versus, ubi commissariae (ut loquuntur) scripturae Procuratorum D. MARCI asservantur, propè cellam Abbatis JOACHIMI. Unde me in eos inquirente Illustriss. Viri et de re litteraria bene meriti D. BENEDICTI CAPELLI Serenissimi FRANOSO ERIZZI Ducis ex sorore nepotis indicio, pro summa ipsius vigilantia in lucem producti, inque ordinem ut licuit redacti, providentia Illustrissimorum Senatorum ac D. MARCI Procuratorum FRANOSO MAUROCENI, FRANOSO MOLINI The1 V. SANSOVINI lib. «de rebus Venetis».