É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
xcvi e. g. ka titular «dominae», — ghaxa «proprie», arabice Cűy-oi. Consona Arabum Persarumque s in voce Lg_s etiam per eh significatur (badia). — /Cet g inter duas vocales, uti jam annotavimus, haud ita raro eliduntur, alioqui illae consonae in u emollescunt, e.g. aurlagil pro agirlagil «sanctifica», cf. formam avurlagil (pag. 132.) Elisio in hisce exemplis observatur : luurmak «parere», «generare», e. g. in dictione : ki tuur ata tengri «quam (scilicet «sanctam Virginem») generai pater Deus» (pag. 140 codicis), cf. verbum turcicum or. iJjUijj' «nasci», — kuurmak «pellere», cf. verbum turcicum or. ^jLoyi, — oulu «filius ejus» (pag. 148) pro ogul'i, — tuusning (pag. 150) «ortus» in genitivo. In fine vero vocis vel syllabae radicalis hae consonae saepissime in u emollescunt, quod vicissim ob vocalem praecedem in v durescit, e. g. satov, — buzov, — a hiving (pag. 139), cf. cag. agik, ag'ig, — javdurding (pag. 142), — bavursak in eadem pagina «intestina» pro bagirsak (v. ^Lw-aìL apud Pavet de Courteille). Scriptores secundae codicis partis semivocalem v per signum quoddam litterae w germanicae aliquantum simile denotabant. Consona k in 1. cumanica pariter atque in multis aliis dialectis turcicis interdum in di (y) induruit; k et g etiam in omnibus dialectis turcicis in semivocalem v et j emollescere possunt, ita e. g. in 1. cagataica ooz «cibus quidam lacteus», cf. formam oguz , -— aul «tentorium», « curia » cf. agii, cf. etiam altaicum aildap in versu sequenti : Kara atty kanga aildap jiiriib-idi «ad Kara Attukan venit hospes», 1 — in 1. jacutica ojiin «perendie», quod Böhtlingk auctore ex o «ista» et kiin «dies» compositum est, k enim inter duas vocales in j mollitum est. In dialecto Kazanica forma agrìgimiz «passio nostra», «dolor noster» in auiriubìz permutata est, cf. formam cumanicam aurlagil pro agirlagil. Bosniacum quoque D Blau docente interdum in v et j emollescit, e g. kjüve « tinea », cf. xKjP persicae originis, — düjün «nuptiae» cf. ^yi^od Consona 1 RADLOFF O. C. Tom. I. Pag. 50 2 BLAU. L. C. Pag. 31, 32.