É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
LXXXVIII «deus» perdurabat (j«> asulo ^làL.). 1 Chazarica quoque lingua, si excipias nomina geographica, propria et dignitatum, paucissimis tantum glossis monumentis Tauricae sepulcralibus charactere hebraico incisis interitui gentis olim florentissimae superstes evasit (e. g. jltSD, cf. turcicum (j^j'U» «domina» etc.). De Bissenorum lingua praeter nomina quaedam personarum id tantum novimus, quod C onstantinus de nominibus thematum eorum et quorumdam locorum memoriae prodidit." A mmianus M arcellinus in loco sequenti Uzos a Cumanis separatim memorabat : « Dumque ad Chionitas et Eusenos naec scripta mittuntur» etc., at huj us quoque differentiae, quae secundum omnem probabilitatem, si omnino extitit, tantum in pronunciatione consistebat, nullum habemus indicem. Nec linguam Kiimiikorum orientalem Caucasi provinciám flumine Terek, Tschetschna majori et Daghestan definitam inhabitantium notam habemus. Nomen Kiimiik cum nomine «Hunk» scriptorum armeniorum comparari potest, quo nomine M oses de Chorene et alii Hunnos appellabant. In hac regione Kiimiikorum nom. geographica etiamnum turcica sunt, e. g. Torgaul, Akssai etc. ( = ,^1*», ^jf). Lingua igitur cumanica primo loco cum dialectis ab ea derivatis, deinde cum sorellarum filiabus linguis turcicis et hodie usitatis comparanda est. Doct. Blau hisce studiis cum descriptione linguae Bosniacorunv turcicae 3 dialectorumque provinciáé Mariopolitanae novos et perquam pretiosos aperuit fontes. Dialectum Kazanicam in multis rebus cumanicae perquam similem esse jam diximus, Kazani enim non inmerito de se ipsis antiquorum Bulgarorum progeniem esse praedicant. Cassel autem linguam cumanicam nogaicae assimilabat: «In der Bibliothek des Franz P etrarka is ein lateinisch-persisch-cumanisches Lexicon gefunden worden, das Klaproth herausgegeben und zum Theil alphabetisch zum Theil sachlich geordnet ist. Es sind so viel ich mit den Wörtern der Nogayer verglichen i f 1 V. apud ROESLERUM «Romànische Studien». Pag. 251, 252. 2 «De administ. imperio.» Cap. 37. 3 «Bosnisch-tiirkische Sprachdenkmàler». Lipsiae, 1868.