É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

i. vi i antiquiores semper Scythae visi» 1 et chronographi christiani antiquissimam epocham regni Scytharum in Asia Ixoftta nói nominant. Nomine collectivo Scytharum etiam diversas gentes turcicas contineri e nube testimoniorum elucet. Massagetas, Alanos, Sacas, Parthos, quos antiqui c.ommuniter Scythas nomi­nabant, scriptures recentiores graeci diserte Turcas dicunt, sic Theophanus Byzantinus Massagetas, quos Persae sua lingua Kermichiones dicunt , Turcas esse non dubitanter asserit. 2 Alanos a Massagetis ortos fuisse Ammianus Marcellinus diserte dicit: «Alani ex montium adpellatione cognominati». Sacae, quos S trado simul cum Massagetis memorai, 3 olim inter Oxum et Jaxartem easdem regiones habitabant, quas per omne tempus populos turcicos occupatas tenuisse notum est. Parthos, de quibus paulo infra uberius disseremus, doctus praelatus Galliae Guiardus de Laijduno initio seculi XIII. cum Turcis ejus tem­poris in indole populari optime convenire dicit : «Nam modos qui Turci, vetere sunt nomine Parthi.» 4 Hoc loco observo, in nomine collectivo regum Parthorum arsak (apud scriptures romanos arsac-es ) et in nomine ethnico Massagetarum ( Mas-sag ) nomen antiquum Sacarum (apud graecos l'àxai) procul dubio inclusum esse. Vox sak, saka cum voce turcica orientali gLu «prudens,« «intelligens,» «sanus» eadem esse videtur. — Nomina geographica regionis a Ponto Euxino usque ad mare hyrcanicum apud antiquos scriptures magnam partem auxilio linguarum turcicarum sufficienter explicari pos­sunt atque quacdam nomina in turcicis tantum linguis earn significationem habent, quam eis scriptures antiqui attribuunt, ita e. g. Temerinda, K arbaluk, Graucasus, Silyn &c. Plinius in VII capitulo libri VI « Naturalis Históriáé » originalem significa­tionem nominis Temerinda (al. edit. Temarunda) « maris matrem » 1 Lib. II. cap. I. 2 In PHOTII Bibliothcca, 1824, in 8. Pag. 26. a. 3 Lib. XL cap. 8. • Du CHKSME Fr. Históriáé Francorum Scriptores. Lut. Parisiorum, 1641. Tom. IV. pag. 889. V. JERNEY libro c. Tom. II. Pag. 164.

Next

/
Oldalképek
Tartalom