Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - DCCLXXVII.
ANNALES REGNI FRANCORUM obpugnationi intentos Saxones a tergo invaserunt et plurimis interfectis reliquos non solum obpugnationem dimittere, sed etiam fugere compulerunt palantesque ac dispersos ad Lippiam usque fluvium persecuti sunt. Haec cum regi adlata fuissent, conventu apud Wormaciam habito Saxoniam sine mora statuit cum exercitu esse petandam contractisque ingentibus copiis tanta celeritate ad destinatum a se in Saxonia locum pervenit, ut omnes hostium conatus, quibus ei resitere parabant, illa festinatione praverteret. Nam ad fontem Lippiae veniens inmensam illius perfidi populi multitudinem velut devotam ac supplicem, et quam erroris sui paeniteret, veniam poscentem invenit. Cui cum et misericorditer ignovisset et eos, qui se christianos fieri velle adfirmabant, baptizari fecisset, datis et acceptis pro fide servanda fraudulentis eorundem promissionibus, obsidibus quoque, quos imperaverat, receptis, Eresburgo castro, quod dirutum erat, restaurato alioque castello super Lippiam constructo et in utroque non modico praesidio relicto ipse in Galliam reversus in villa Heristallio hiemavit. DCCLXXVII. иву Tunc domnus Carolus rex synodum publicum habuit ad Paderbrunnen prima vice. Ibique convenientes omnes Franci, et ex omni parte Saxoniae undique Saxones convenerunt, excepto 86