Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - DCCLXXI.

ANNALES REGNI FRANCORUM proficiscitur peractoque, propter quod illo profecta est, negotio, adoratis etiam Romae sanctorum apostolorum liminibus ad filios in Galliam revertitur. Karlus autem rex natalem Domini Mogon­tiaci sanctumque pascha in villa Haristallio celebravit. DCCLXXI. Kw Tunc domnus Carolus rex synodum habuit ad Valentianas. Et eodem anno Carlomannus rex defunctus est in villa, quae dici­tur Salmontiacus, prid. Non. Decembr. Domnus rex Carolus venit ad Corbonacum villam, ibique venientes Wilcharius archiepisco­­pus et Folradus capellanus cum aliis episcopis ac sacerdotibus, Warinus et Adalhardus comites cum aliis primatibus, qui fuerunt Carlomanni; uxor vero Carlomanni cum aliquibus paucis Francis partibus Italiae perrexerunt. Et praeclarus ac gloriosus Carolus rex celebravit natalem Do­mini in villa, quae dicitur Attiniacus et pascha in Haristallio villa. Et inmutavit se numerus annorum in Peracto secundum morem generali conventu super flu­vium Scaldiam in villa Valentianas, rex Karlus ab hiemandum proficiscitur. Cumque ibi aliquamdiu moraretur, Carlomannus frater ad II. Nonas Decembris decessit in villa Salmontiaco. Et rex ad capiendum ex integro regnum animum intendens Carbo­­nacum villam venit. Ibi Wilharium episcopum Sedunensem et Folradum presbyterum et alios plures sacerdotes, comites etiam atque primates fratris sui, inter quos vel praecipui fuere Wari- AQDE 60

Next

/
Oldalképek
Tartalom