Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - DCCLXX.
ANNALES REGNI FRANCORUM bello Wasconiam ingressurum neque inde prius digressurum, quam illius inoboedientiae finem inponeret. Lupus minis regis perterritus Hunoldum et uxorem eius sine cunctatione reddidit, se quoque, quaecumque imperarentur, facturum spopondit. At rex, donec legati, quos miserat, reverterentur, castellum quoddam iuxta Dornoniam fluvium vocabulo Fronciacum aedificat. Reversis igitur legatis, reducto perfuga, aedificato castello in regnum suum regreditur; celebravitque natalem Domini in villa Duria et pascha apud sanctum Lantbertum in vico Leodico. DCCLXX. SIS Tunc domnus Carolus rex habuit synodum in Warmatiam civitatem, et Carlomannus et Berta regina iungentes se ad Salossa. Et in eodem anno perrexit domna Berta regina per Baioariam partibus Italiae. Et domnus Carolus rex celebravit natalem Domini in Mogontiam civitatem et pascha in Haristallio. Et inmutavit se numerus annorum in Domnus Karlus rex habuit populi sui conventum generalem in Wormacia civitate. Berhtrada vero, mater regum, cum Carlomanno minore filio apud Salusiam locuta pacis causa in Italiam AQDE 58