Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - DCCLXIIII.

ANNALES REGNI FRANCORUM AQDE Et tenuit rex Pippinus natalem Domini in villa, quae dicitur Longlar, et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in Redeunte anni congruo tempore conventu in Nivernis habito et contractis undique copiis rex Pippinus Aquitaniam repetit et omnia, quae extra munitiones erant, ferro et igni de­populatus usque ad Cadurciam oppidum accessit. Inde cum in­tegro exercitu in Franciam se recepturus per Lemovicam regre­ditur. De qua expeditione Tassilo Baioariae dux aegritudine per dolum simulata patriam reversus est firmatoque ad defectionem animo ad regis conspectum ulterius se venturum abiuravit. Rex dimisso in hiberna exercitu ad hiemandum in villa Lonclare consedit atque ibi natalem Domini ac pascha celebravit. Facta est autem eo tempore tam valida atque aspera hiems, ut inma­­nitate frigoris nullae praeteritorum annorum hiemi videretur posse conferri. DCCLXIIII. ШИ Tunc rex Pippinus habuit placitum suum ad Wormatiam et nullum iter aliud fecit, nisi in Francia resedit, causam pertracta­bat inter Waifarium et Tassilonem. Et celebravit natalem Domini in Carisiaco villa et pascha si­militer. Et inmutavit se numerus annorum in 44

Next

/
Oldalképek
Tartalom