Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - DCCLXII. - DCCLXIII.

ANNALES REGNI FRANCORUM DCCLXII. Ш2] Tertio in Aquitania Pippinus rex iter faciens et coepit civita­tem Bituricam et castrum, quod dicitur Toarcis. Et celebravit natalem Domini in Gentiliaco villa et pascha si­militer. Et inmutavit se numerus annorum in БШШ Pippinus rex suscepto a se bello finem inponere cupiens iterum Aquitanicam provinciam cum magnis copiis intrat; cap­­tisque Biturica civitate et castello Toarcis revertitur. Hiemavitque in villa Gentiliaco atque in ea natalem Domini ac paschalis festi sollemnia celebravit. DCCLXIII. QÜJ Pippinus rex habuit placitum suum in Nivernis et quar­tum iter faciens in Aquitaniam. Ibique Tassilo dux Baioariorum postposuit sacramenta et omnia, quae promiserat, et per malum ingenium se inde seduxit, omnia benefacta, quae Pippinus rex avunculus eius ei fecit, postposuit; per ingenia fraudulenta se subtrahendo Baioariam petiit et nusquam amplius faciem sup­­radicti regis videre voluit. Rex Pippinus iter peragendo per Aqui­taniam usque ad Cadurciam pervenit Aquitaniam vastando et revertendo per Lemovicas in Franciam reversus est. Et facta est hiems valida. 42

Next

/
Oldalképek
Tartalom