Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 787.

ANNALES REGNI FRANCORUM omnia, quae in Italia gesserat, coram optimatibus suis narrando commemorasset et ad extremum de legatis Tassilonis, qui ad se Romae venerant, mentio facta fuisset, iniit consilium, ut experi­retur, quid Tassilo de promissa sibi fidelitate facere vellet, con­­gregatoque ingenti exercitu atque in tres partes diviso Baioariam petere constituit. Cumque Pippinum filium cum Italicis copiis in Tredentinam vallem venire iussisset, orientales quoque Franci ac Saxones, ut iussi fuerant, ad Danubium in loco, qui Pferinga vo­catur, accessissent, ipse cum exercitu, quam secum duxerat, super Lechum fluvium, qui Alamannos et Baioarios dirimit, in Augus­tae civitatis suburbano consedit, inde Baioariam cum tam valida manu procul dubio petiturus, nisi Tassilo sibi ac popuo suo ad regem veniendo consuleret. Nam videns se undique circumses­sum, venit supplex ac veniam de ante gestis sibi dari deprecatus est. Sed et rex, sicut erat natura mitissimus, supplici ac depre­­canti pepercit acceptisque ab eo praeter filium eius Theodonem aliis, quos ipse imperavit, duodecim obsidibus et populo terrae per sacramenta firmato in Franciam reversus est. Et in suburbano Mogontiacense in villa, quae vocatur Ingilunheim, quia ibi hie­maverat, et natalem Domini et pascha celebravit. 140

Next

/
Oldalképek
Tartalom