Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 787.

ANNALES REGNI FRANCORUM Et pervenit idem mitissimus rex ad coniugem suam domna Fastradane regina in civitate Wormatia; et ibi ad invicem gau­dentes et laetificantes ac Dei misericordiam conlaudantes. Syno­dum namque congregavit suprascriptus domnus rex ad eandem civitatem; sacerdotibus suis et aliis obtimatibus nuntiavit, qua­liter omnia in itinere suo peragebantur. Et cum venisset ad hoc locum, quod omnia explanasset de parte Tassilonis, sicut actum erat, tunc prespiciens idem rex, ut missos mitteret, et iussit Tas­­siloni, ut omnia adimpleret secundum iussionem apostolid, vel sicut iustitia erat: eo quod sub iureiurando promissum habebat, ut in omnibus oboediens et fidelis fuisset domno rege Carolo et filiis eius vel Francis et veniret ad eius praesentiam; quod rennuit et venire contempsit. Tunc domnus rex Carolus una cum Fran­cis videns iustitiam suam, iter coepit peragere partibus Baioariae cum exercitu suo, et per semet ipsum venit in loco, ubi Lechfeld vocatur, super civitatem Augustam. Et iussit alium exercitum fi­eri, id est Franci Austrasiorum, Toringi, Saxones, et coniungere super Danubium fluvium in loco, qui dicitur Faringa. Et tertium exercitum iussit fieri partibus Italiae, ut domnus Pippinus rex ve­nisset usque ad Trianto cum exercitu suo et ipse ibi maneret et exercitum suum pieniter in ante mitteret usque ad Bauzanum. Tunc praespiciens se Tassilo ex omni parte esse circumdatum et videns, quod omnes Baioarii plus essent fideles domno rege Carolo quam ei et cognovissent iustitiam iamdicti domni regis et magis voluissent iustitiam consentire quam contrarii esse, un­dique constrictus Tassilo venit per semetipsum, tradens se ma­nibus in manibus domni regis Caroli in vassaticum et reddens 136

Next

/
Oldalképek
Tartalom