Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 786.
ANNALES REGNI FRANCORUM Quo cum venisset ac de profectione sua in Beneventum tam cum Adriano pontifice quam cum suis optimatibus deliberasset, Araginus dux Beneventanorum audito eius adventu compertaque in terram suam intrandi voluntate propositum eius avertere conatus est. Misso enim Rumoldo maiore filio suo cum muneribus ad regem rogare coepit, ne terram Beneventanorum intraret. Sed ille longe aliter de rebus inchoatis faciendum sibi iudicans retento secum Rumoldo cum omni exercitu suo Capuam Campaniae civitatem accessit ibique castris positis consedit, inde bellum gesturus, ni memoratus dux intentionem regis salubri consilio praevenisset. Nam relicta Benevento, quae caput illius terrae habetur, in Salernum maritimam civitatem velut munitiorem se cum suis contulit missaque legatione utrosque filios suos regi obtulit, promittens se ad omnia, quae imperarentur, libenter oboediturum. Cuius precibus rex adnuens divini etiam timoris respectu bello abstinuit et minore ducis filio nomine Grimoldo obsidatus gratia suscepto maiorem patri remisit. Accepit insuper a populo obsides undecim misitque legatos, qui et ipsum ducem et omnem Beneventanum populum per sacramenta firmarent. Ipse post haec cum legatis Constantini imperatoris, qui propter petendam filiam suam ad se missi fuerant, locutus est atque illis dimissis Romam reversus sanctum paschale festum magna cum hilaritate celebravit. 130