Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 782.

ANNALES REGNI FRANCORUM Cumque conventu completo trans Rhenum in Galliam se recepisset, Widokindus, qui ad Nordmannos profugerat, in patriam reversus vanis spebus Saxonum animos ad defecti­onem concitavit. Interea regi adlatum est quod Sorabi Sclavi, qui campos inter Albim et Salam interiacentes incolunt, in fines Thuringorum ac Saxonum, qui eis erant contermini, praedan­di causa fuissent ingressi et direptionibus atque incendiis qua­edam loca vastassent. Qui statim accitis ad se tribus ministris suis, Adalgiso camerario et Geilone comite stabuli et Worado comite palatii, praecepit, ut sumptis secum orientalibus Fran­cis atque Saxonibus contumacium Sclavorum audaciam quanta potuissent celeritate conprimerent. Qui cum iussa facturi Sa­­xoniae fines ingressi fuissent, compererunt Saxones ex consi­lio Widokindi ad bellum Francis inferendum esse praeparatos; omissoque itinere, quo ad Sclavos ituri erant, cum orientalium Francorum copiis ad locum, in quo Saxones audierant cong­regatos, ire contendunt. Quibus in ipsa Saxonia obviavit Theo­­dericus comes, propinquus regis, cum his copiis, quas audita Saxonum defectione raptim in Ribuaria congregare potuit. Is festinantibus legatis consilium dedit, ut primo per exploratores, ubi Saxones essent vel quid apud eos ageretur, sub quanta fieri posset celeritate cognoscerent, tum, si loci qualitas pateretur, simul eos adorirentur. Cuius consilio conlaudato una cum illo usque ad montem, qui Suntal appellatur, in cuius septentrionali latere Saxonum castra erant posita, pervenerunt. In quo loco cum Theodericus castra posuisset, ipsi, sicut cum eo conve­nerat, quo facilius montem circumire possent, transgressi Wi-110

Next

/
Oldalképek
Tartalom