Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - DCCXLIII.
ANNALES REGNI FRANCORUM AQDE castrum, quod vocatur Luceas; et in ipso itinere diviserunt regnum Francorum inter se in loco, qui dicitur Vetus-Pictavis. Eodemque anno Carlomannus Alamanniam vastavit. Carlomannus et Pippinus Francorum regno potiti primo Aquitaniam recipere volentes contra Hunoldum, illius provinciae ducem, cum exercitu eandem Aquitaniam ingrediuntur; et capto quodam castello, quod Luceas vocatur, priusquam ex ea provincia secederent regnum, quod communiter habuerunt, diviserunt inter se in loco, qui vocatur Vetus-Pictavis. Eodemque anno, postquam domum regressi sunt, Carlomannus Alamanniam, quae et ipsa a Francorum societate defecerat, cum exercitu ingressus ferro et igni vastavit. DCCXLIII. EQU Tunc Carlomannus et Pippinus contra Odilonem ducem Baiovariorum inierunt pugnam, et Carlomannus per se in Saxoniam ambulabat in eodem anno et coepit castrum, quod dicitur Hoohseoburg, per placitum et Theodericum Saxonem placitando conquisivit. Carlomannus et Pippinus iunctis copiis contra Odilonem ducem Baioariorum profecti sunt proelioque commisso exercitum eius fuderunt. Et postquam inde reversi sunt, Carlomannus solus in Saxoniam profectus est et castrum, quod dicitur Hohseoburg, AQDE 10