Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - DCCLXXI.

ANNALES REGNI FRANCORUM Initoque consilio orandi ac vota solvendi causa Romam sta­tuit proficisci sumptisque secum uxore ac liberis sine mora in Ita­liam profectus est celebravitque natalem Domini Ticeni atque ibi residuum hiemis manendo complevit. DCCLXXI. EQU Et supradictum iter peragens celebravit pascha in Roma. Et ibi baptizatus est domnus Pippinus, filius supradicti domni Caroli magni regis, ab Ad­riano papa, qui et ipse eum de sacro fonte suscepit; et duo filii supradicti domni Caroli regis uncti sunt in regem a supradicto pontifice, hi sunt domnus Pippinus et domnus Hludowicus reges, domnus Pippinus rex in Italiam et domnus Hludowicus rex in Aquitaniam. Et inde revertente domno Carolo rege, Mediolanis civitate pervenit, et ibi baptizata est filia eius domna Gisola ab archiepiscopo nomine Thoma, qui et ipse eam a sacro baptismo manibus suscepit. Et ab inde reversus est in Franciam. Et tunc missi sunt duo missi ab apostolico supradicto, hi sunt Formonsus et Damasus episcopi, ad Tassilonem ducem una cum missis domni regis Caroli his nominibus: Riculfum diaconem et Eborhardum magister pincernarum, ad commonendum et con­testandum, ut reminisceret priscorum sacramentorum suorum et ut non aliter faceret, nisi sicut iureiurando iam dudum pro- 102

Next

/
Oldalképek
Tartalom