Vig Károly (szerk.): Savaria - A Vas Megyei Múzeumok Értesítője 41. (Szombathely, 2019)
Történettudomány - Mészáros Irén: Weöres Mihály armálisa
SAVARIA 41 A VAS MEGYEI MÚZEUMOK ÉRTESÍTŐJE 2OI9 113 — 122 menta, quae ad maiora quoque praestanda eos incitare possent, decernere consuevimus. Eundem itaque Michaelem Weöres, ac per ipsum Consortem Catharinam Talaber, Joannem filium, necnon Blasium eidem Talaber Affinem suos e statu et conditione ignobili, in qua hactenus perstitisse dicuntur de Regiae nostrae potestatis plenitudine et gratia speciali exigientes, in [coetum] et numerum verorum atque indubitatorum Regni nostri Hungáriáé et partium et ei subiectarum Nobilium duximus cooptandos, annumerandos et adscribendos. Annuentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo imposterum futuris ac perpetuis semper temporibus omnibus illis gratys, honoribus, induitis, privileges, libertatibus, iuribus, praerogativis et immunitatibus, quibus caeteri veri antiqui et indubitati Regni nostri Hungáriáé partiumque ei subiectarum Nobiles hactenus quomodolibet de iure vel consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, uti, frui et gaudere possint ac valeant haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint. (11.4) ln cuius quidem nostrae erga ipsos exhibitae gratiae et clementiae ac liberalitatis testimonium veraeque et indubitatae Nobilitatis signum haec arma seu Nobilitatis insignia. Scutum videlicet militare erectum caelestini coloris fundum illius trijugi viridi monticulo occupante in cuius [depressionibus] partibus integer fulvus Griphus divaricatis posterioribus pedibus [erecte stare ac cauda inter pedes reflexa ex ore hianti linguagi ex(s)erta ac alis expansis effigiatus anteriorum pedum sinistro ad rapiendum] protenso dextro vero nudum incipitem gladium vibrare et [gradientique[ similis ad dextram scuti partem conversus esse cernitur. [Scuto incumbentem galeam militarem craticulam sive apertam Regio diademate, alterum flavium Gryphum [alio...] in [...] per omnia conformem] mediotenus eminentem proferente ornatam. [A summitate porro sive] cono galeae lacinys seu lemniscis hinc aureis et caeruleis, illinc [autem argenteis et rubris, in scuti extremitates sese diffundentibus, scutumque ipsum decenter exornantibus, prout haec omnia] in capite seu principio praesentis nostri Privilegij, manu et artificio pictoris, [propriis] suis coloribus clarius depicta et incidius ob oculos intuentium posita esse conspiciuntur. Eidem Michaeli Weöres, ac per ipsum superius specificatis personis, ipsorumque haeredibus, et posteritatibus utriusque sexus universis, gratiose danda duximus et [conferenda]. Decernentes et ex certa nostra scientia animoque, deliberato concedentes, [ut ipsi a modo imposterum futuris] et perpetuis semper temporibus eadem arma seu Nobilitatis insignia, more aliorum Regni nostri Hungáriáé, et Partium ei subjectarum Nobilium sub [iisdem iuribus], praerogativis, induitis, privilegys, libertatibus et immunitatibus, quibus ipsi vel natura, vel [antiqua consuetudine] usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, ubique in praelys, certaminibus, pugnis, hastiludys, torneamentis, duellis, monomachys, alysque omnibus et singulis, [ac quibusvis exercitys] militaribus et nobilitaribus necnon sigillis, velis, cortinis, aulaeis, annulis, vexilis, clypeis, tentorys, domibus, et sepulchris, generaliter vero in quarumlibet rerum, et expeditiorum generibus, sub verae vetustae ac syncerae Nobilitatis titulo, quo eos, ac haeredes ipsorum utriusque sexus universos, ab omnibus cuiuscunque status, dignitatis conditionis, et praeminentes homines existans, insignitos et ornatos dici nominari, haberique et reputari volumus et mandamus ferre, gestare, iliisque in aevum uti, frui et gaudere possint ac valeant, haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint. (11.5) Imo Nobilitatibus damus et concedimus praesentium per vigorem. (11.6) ln cujus rei memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras Secreto Sigillo nostro, quo ut Rex Hungáriáé [utimur impendenti] communitas. Eidem Michaeli Weöres, et per ipsum Consorti Catharinae Talaber, ac filio Joanni, nec non Affini Blasio similiter Talaber, suis ipsorumque haeredibus, et posteritatibus utriusque sexus universis, iam natis et deinde [] et concedendas. (111.1) Datum per manus fidelis nostri, nobis dilecti, Reverendi Georgii Draskovith de Trakostyan Episcopi Ecclesiae Jauriensis locique eiusdem Comitis perpetui, Consiliary nostri, et per Regnum nostrum Hungáriáé pro tempore Aulae nostrae Cancellary in Arce nostra Regia Pragensi die vigesima quarta 119