Savaria - A Vas Megyei Múzeumok értesítője 19/2. (1990) (Szombathely, 1990/91)

Rosnak M.: Die Belagerung der Königl. Freystadt Güns im Jahre 1532 (Közli: Bakay Kornél)

tibus ipsis in hac parte consessa. Secus igitur ne feceritis: presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Vienne, feria quarta proxima post Dominicain Iubilate (21 Április) Anno Dni millesimo, quingentesimo, tricesimo quinto. Ferdinand Wylaky III. Nos Ferdinandus Divina favente Clemencia Romano­rum, Hungarie, Bohemie etc. Rex, femper Augustus, In­fans Hispaniarum, Archidux Austrie, Dux Burgundié etc. Memorie commendamus tenoré presentium significantes quibus expedit Universis, quod fidèles nostri Circumspecti Judex et Jurati, Cives Civitatis Kewseck Nostram venien­tes in presenciam, nomine et in persona Universorum Civium, populorum, et Incolarum ipsius Civitatis Kew­seck, exhibuerunt nobis certas literas, veteraque Privilégia Divorum quondam Regum Hungarie, Precessorum nost­rorum felicis memorie in pergameno sub Sigillis eorundem pendentibus emanata, quibus iidem quondam Reges omnes illas Libertates, Indulta, Prerogativas, Immunitates, et bonas consuetudines, quibus ipsi Cives ab antiquo usi fuissent, et gavisi, ratas habuisse, ас eisdem Civibus, et Incolis illesas, inviolatasque servari velle dinoscebantur, prout in ipsis Uteris privilegialibus clarius continetur; supplicantes Matti nostre iidem Cives, ut ipsas Literas, omnesque Prerogativas, ac veteres ipsorum Consuetudi­nes nos quoque approbare, ratasque, et acceptas habere, ас Literis nostris fimiliter privilegialibus diucius valituras confirmare dignaremur; quorum supplicatione clementer exaudita, illud potissimum eorundem meritum fidelissi­mumque obsequium considérantes, quod ipsi hoc supe­riori anno, quo Cesar Turcorum in fines Austrie veniens validissimo exercitu, obsidioneque Civitatem ipsam Kew­seck cinxerat, summám ас singularem erga Mattem nost­ram, atqueeciam erga universam Rem pub. Cristianam ostenderunt fidem, animique fortitudinem, nempe, qui nostró quidem adjuti presidio multos atque acerrimos impetus, ac invasiones, et quosvis horrendissimos belli terrores fortissimo ac constantissimo animo sustinue­runt, Civitatemque ipsam egregie defendentes nobis, et Universe Reipub. Cristiane strennue conservarunt; pre­dictas Libertates, Prerogativas, Immunitates, ac Gracias,

Next

/
Oldalképek
Tartalom