C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

310 Oklevelek pure et simpliciter quieteque et pacifice remisisset dedissetque et resignasset in sempiter­num tenendas atque possidendas, et ideo ipsi quoque Stephanus, Bartholomeus, Ladislaus et Iohannes Zanyzlofy oneribus sub premissis in se levatis totales possessiones Sarkewz, Zenthmarthon et Kak appellatas in dicto comitatu Zathmariensi existentes simul cum eis­dem metis et metarum limitibus, quibus ab antiquo tente fuissent et possesse, ipsam vi­delicet possessionem Sarkewz sub inclusionibus metarum subscriptarum, a parte utputa possessionis Iosyphaza incipiendo per rivulum Hydaspathak appellatum ascendit versus possessionem Wywaros predictam, ad viam Sarkewzywth dictam, que montem Erdewg Byky nominatum pertransit, inde protenditur ad finem seu sub pedem promontorii vi­nearum prescripte possessionis Parlag, inde versus possessionem Remethe progrediendo incidit ad rivulum Radagalpathaka nominatum, inde procedit ad alium rivulum Hatharpa­­thaka dictum, inde vero vergit ad fluvium Thwr appelatum, et idem tandem fluvius Thwr metas eiusdem possessionis Sarkewz a parte pretacte possessionis Kalynhaza ubique di­vidit et sequestrat, aliisque cunctis earundem pariter utilitatibus et pertinentiis quibuslibet utilitatumque et proventuum ac pertinentiarum integritatibus quovis nominis vocabulo vo­citatis ad easdem de iure et ab antiquo spectantibus pertinereque debentibus ac omni pari­ter iure et dominii iurisque earum proprietate, quod et quam in eisdem quocunque modo habuissent vel in futurum habere sperassent, antefatis Iohanni Dragfy ac Gaspar et Bal­thasar filiis suis ipsorumque heredibus et posteritatibus universis reliquissent dedissentque et ascripsissent iure perpetuo et irrevocabiliter in sempternumque tenendas, possidendas pariter et habendas, immo remisit, dedit et resignavit reliqueruntque et ascripserunt atque dederunt coram nostra personali presentia prenotata tali obligaminis vinculo per ipsas par­tes in se benivole assumpto mediante, quod si qua partium prescriptarum in premissis in toto vel in aliqua sui parte persistere nollet vel ea infringere attemptaret quovis modo, extunc talis pars contra partem alteram in premissis persistentem in perennali amissione omnium et singulorum iurium suorum in prenarratis cunctis possessionibus et portioni­bus possessionariis qualitercunque et quocunque titulo habitorum in partem solummodo in premissis persistentem devolvendorum et eidem in sempiternum dandorum applican­­dorumque et statuendorum convincatur et convicta habeatur eo facto, et pars in premissis persistens partem alteram ratione previa per modum brevis vel brevium brevis evocatio­nis, prout scilicet voluerit, in causam conveniendi eamque extra omnem seriem ac extra universos terminos iudiciales, omnium etiam prorogationum et gratie nostre regie suffra­gio semoto discuţi et adiudicari debiteque tandem exequutioni demandandi plenariam et omnimodam tutamque et absolutam habeat potestatis facultatem harum nostrarum vigo­re et testimonio litterarum mediante. Datum in opido Karol, in vigilia festi Beati Mathei apostoli et ewangeliste, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo. 247 1520. szeptember 20., Nagykároly. II. Lajos király személyes jelenléte előtt a Bátori Szaniszlófi család tagjai - mivel az ál­taluk Sárköz és Kak birtokokkal együtt Bélteki Drágfi János tárnokmesternek e napon át­engedett Szentmárton birtoknak a harmadát jelenleg Perényi Gábor és István birtokolja - e helyett átadják a tárnokmesternek karácsonyig Parlag birtokukat, és kötelezik magukat

Next

/
Oldalképek
Tartalom