C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

Oklevelek 85 tere manusque suas et suorum de eisdem penitus excipere teneatur. Assumpsimus preterea eandem dominam Margaretham in dominio dicti castri nostri Dyod infra vitam suam ac etiam in dominio dictorum castri Welagoswar ac opidorum Thwr et Warsan infra tempus redemptionis eorundem tenere et conservare ac eandem in eisdem contra quoslibet im­peditores et causidicos propriis nostris laboribus et expensis intra et extra iudicium tueri, protegere et defensare, ac omnibus hiis, qui forte protendendo ius habere ad dicta castra et opida eandem dominam in eiusdem impugnare niterentur, respondebimus, ut autem pre­­dicta castra et bona modo prescripto antefate domine Margarethe per nos commissa apud eam pro dignitatis sue honesta conservatione remanere possint, nos omnia debita eiusdem condam fratris nostri et quascumque actiones et lites ad debita eiusdem condam Michaelis fratris nostri sive in ecclesiastico, sive in seculari foro vertentes exnunc, prout extunc et extunc, prout exnunc super nos recipiemus, ipsamque ab huiusmodi litibus et actionibus liberam esse cupientes propriis nostris laboribus et expensis defendemus, eamque cum bonis mobilibus et immobilibus1, equis scilicet equacialibus ac pecudibus et pecoribus, necnon segetibus post suum aratrum procreatis, ut decet, liberam dimittemus promittendo in verbo nostro regio et bona fide nostra Cristiana hec omnia, ut supradicta, eidem do­mine Margarethe firmiter et inviolabiliter observare harum litterarum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo ut rex Hungarie utimur, est appensum, vigore et testimo­nio mediante. Datum Bude, feria tertia proxima ante festum Beati Georgii martiris, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo primo etc. 1 Előtte kihúzva: ammobilibus. 55 1461. április 21., Buda Pálóci László országbíró előtt Bátori András a maga és testvérei nevében előadta, hogy a Szatmár megyei Börvej birtokban őket 70 forint zálogösszegben megillető birtokrészt, annak megfizetése után Butkai Andrásnak átadták. Két példányban, papíron, a hátlapján pecsét nyomával. DL 66 964 és 66 965. (Dessewffy cs. mar­­gonyai lt.) - Kiadása: Teleki: Hunyadiak XI. 9-10. - H. R. Nos, Ladislaus de Palocz iudex curie serenissimis principis, domini Mathie Dei gratia regis Hungarie, Dalmatie, Croaţie etc. memorie commendamus, quod egregius Andreas de Bathor onera et quelibet gravamina quorumlibet fratrum suorum in infrascriptis super se recipiendo coram nobis personaliter constitutus sponte confessus est in hunc modum, quomodo ipse portionem possessionariam Ladislai filii Anthonii de Marky in possessio­ne Bervey in comitatu Zathmariensi existentem habitam, alias per ipsum Ladislaum de Marky sibi et aliis fratribus suis pro septuaginta florenis auri puri impignoratam, perso­lutis tamen sibi et aliis fratribus suis per egregium Andreám de Butka dictis septuaginta florenis auri dictam portionem possessionariam in dicta Bervey habitam eidem Andree de Buthka remisisset, super solutioneque et restitutione dictorum septuaginta florenorum auri eundem expeditum commisisset atque satisfactum, immo idem Andreas de Bathor in sue et aliorum suorum personis remisit et resignavit ac expeditum commisit coram nobis

Next

/
Oldalképek
Tartalom