C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

64 Oklevelek dinorum eorum super fluviis Zamos, Krazna et Thwr decurrentibus et volventibus in tres rectas et equales partes inter se usualiter dividendo, universas etiam res et quelibet bona eorum tam clenodya et argenteria, quam pecunias et alia quelibet bona eorum mobilia cuiuscunque generis modo simili in tres rectas et equales divisissent partes. Equos vero equatiales eorum usque beneplacitum ipsorum indivisos reliquissent. In quibus quidem premissis universis divisionibus et sequestrationibus eedem partes sufficienter contente extitissent et sese mutuo quitas, expeditas reliquissent et commi­sissent, immo reliquerunt et commiserunt nostri in presentia. Retulerunt etiam prelibati Stephanus, Thomas et Bartholomeus filii Iohannis filii Petri de Bathor, quod si ipsi aut eorum heredes et successores vel quilibet ipsorum per se temporis in processu prescrip­­tam divisionem quovis quesito colore et ingenio retractare et infringere in prescriptisque omnibus novam divisionem facere et celebrare vellet et niteretur, extunc talis pars infrin­gens et retractans contra partem alteram in premissa divisione persistentem in quingentis florenis auri puri Hungaricalibus ante litis aditum et ingressum deponendis convinceretur ipso facto. Ad quod eedem partes se personaliter ac dictos heredes et successores eorum sponte obligarunt coram nobis patrocinio presentium mediante. In cuius rei memoriam presentes litteras nostras privilegiales pendentis sigilli nostri appensione, munimine robo­ratas partibus supradictis duximus concedendas. Datum feria sexta proxima post festum Pascce Domini, anno eiusdem millesimo quadringentesimo tricesimo tertio. 1 Az eredetiben: nobilitatis. 2 Az eredetiben: unam domum seu sessionem finalem. 3 Az eredetiben: nobilis. 39 1436. március 21., Pest. Zsigmond király Bátori István országbíró szolgálataiért neki és örököseinek adományoz­za a Matucsinaiak Gyarmaton és a hozzátartozó birtokokon lévő részeit, amelyeket a mondottak hamis oklevelek készítése miatt vesztettek el. Hártyán, a szöveg alatt a titkospecsét darabkáival. DL 12 882. (NRA 842-5.) - 18. századi másolatai: DL 98 927-98 929. (Károlyi cs. nemzetségi lt., Károlyi cs.) - Az adománylevelet átírta Zsigmond király 1436. ápr. 28-i privilégiumában: 42. DL 12 884. (NRA 842-5.) - Kiadása: Oklevelek 330/6. - C. T. N. Relatio Stephani de Aran comitis Newgradiensis1 Nos, Sigismundus Dei gratia Romanorum imperator semper augustus ac Hungarie, Bo­­hemie, Dalmatie, Croaţie etc. rex notum facimus tenore presentium significantes, quibus incumbit, universis, quod nos digna mentis meditatione pensatis preclaris fidelitatibus et fidelium servitiorum gratuitis meritis et sinceris conplacentiis fidelis nostri dilecti, magni­fici comitis Stephani de Bathor iudicis curie nostre, quibus idem ab evo sue iuvenilis etatis usque impresentiarum uti athleta strennuus fideque clarus et omnia virtuose agens lateri nostro adherendo in quamplurimis nostris exercitualibus expeditionibus per nos sepese­­pius contra sevissimos Tureos, crucis Christi et Christicolarum immanissimos persecuto­res ac perfidissimos hereticos Hussitas sed et contra alios quamplurimos nostros et sacre

Next

/
Oldalképek
Tartalom