C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)
Oklevelek
32 Oklevelek 4 1395. április 4., Túr. Zsigmond király udvara vitézének, Rozsályi Kun Lukács mesternek és Szántói Pető fia, János mester leányának, Katalinnak - Bátori Péter fia, János mester feleségének - adja a Bereg megyei Tarpa királyi birtokot. Átírta Zsigmond király 1406. jan. 19-i pátensében (8), amely szerint pátens oklevele maiori nostro nuper rationabilibus ex causis confracto seu permactato sigillo simplici a tergo volt megerősítve. DL 8048. (NRA 841-34.) - Regesztája: ZsO I. 3911. - C. T. N. Nos, Sigismundus Dei gratia rex Hungarie, Dalmatie, Croaţie etc. marchioque Brandenburgensis etc. notum facimus universis, quibus incumbit, quod quia magister Lucas dictus Kwn de Rosal aule nostre miles, necnon nobilis domina Katherina vocata filia condam magistri Iohannis filii Pethew de Zantho, consors videlicet magistri Iohannis filii Petri de Bathor universas portiones possessionarias et quelibet iura possessionaria Francisci et Ladislai filiorum Demetrii de Mathuchyna in eodem castro ipsorum Mathuchyna, necnon in districtu Tarda vocatorum rite ipsos tangentes et concernentia, quas et que agnita fidelitatis constantia dicti Francisci eidem restituisse et super nota infidelitatis, qua erga nostram offuscabatur maiestatem, gratiam fecisse perhibemur, ad nostram requisitionem resignasse et ad nostras regias manus dempta possessione eiusdem Gyarmath vocata obtulisse dinoscuntur, ideo nos in horum recompensationem et concambialem permutationem quandam possessionem nostram regalem Torpa appellatam in comitatu de Beregh existentem, quam nos alias magistro Georgio filio lakch de Kusal in mille florenis auri obligaremur et quam nunc idem magister Lucas et nobilis domina ex nostre celsitudinis commissione in eisdem mille florenis auri ab ipso Georgio, in propria scilicet eorum pecunia redemisse dinoscuntur, cum cunctis eiusdem utilitatibus et pertinentiis universis, terris videlicet cultis et incultis, aquis, molendinis, silvis, nemoribus, pratis, pascuis, fenilibus et generaliter quibusvis eiusdem utilitatum integritatibus sub suis veris metis et antiquis, quibus ipsa ab olim usa fuit et possessa, concambiali titulo et omni eo iure, quo eadem ad nostram regiam pertinere dinoscitur collationem, ex certa nostre maiestatis scientia de nostris regiis manibus eisdem magistro Luce et nobili domine ac eorum heredibus heredumque suorum successoribus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, immo damus, donamus et concambialiter conferimus eisdem perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam patrocinio presentium mediante, salvo solummodo iure alieno, hoc specifice declarato, ut dum temporum in eventu prefaţam aliam possessionem ipsius Francisci Gyarmath vocatam cum aliis villis ad eandem spectantibus pro eodem Francisco ab ipsis magistro Luca et nobili domina concambialiter rehabere voluerimus dictaque possessio Torpa appellata in redditibus et proventibus maioris utilitatis et fructuositatis quam dicta possessio Gyarmath cum villis ad se pertinentibus reperta extiterit, extunc ipsi magister Lucas et nobilis domina Katherina vocata huiusmodi maioris utilitatis et fructuositatis premissorum reddituum et proventuum excresscentiam in sortem computare et concambialem rationem recipere et assumpmere teneantur presentium per vigorem. Datum in Tur, in dominica Ramispalmarum, anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo quinto.