C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

Oklevelek 223 tra veras metas dicte possessionis Bard in comitatu Simigiensi existentis habitorum per officiales et colonos oppidi dictorum Andree de Bathor ac fratris et filiorum eiusdem Somoghwar vocati indebite occupatarum in curia regia, in presentia scilicet palatinali nonnulle litis et contraversionum materie mote et diutius ventilate extiterint, tamen nunc eedem partes per medium nonnullorum proborum et nobilium virorum inter eas pro pace laborantium ad talem pacis et concordie devenissent unionem, immo devenerunt nostri in conspectu eo modo, quod quia idem Andreas de Bathor memoratum Iohannem de Bard ad prescriptas terras arabiles ac prata, fenilia, necnon nemora et molendinum optima iura habere et eundem pleno iure concernere agnovisset, ob hoc ipse in sua ac dictorum filio­rum et fratris suorum nominibus et personis oneribus sub premissis in se receptis easdem terras arabiles Czynemally vocatas, necnon fenilia, nemora et molendinum memorato Io­­hanni de Bard et suis heredibus pure et simpliciter in perpetuum remisisset et resignasset, manus eorundem et ad ipsos pertinentium de eisdem penitus excipiendo, nullum ius nul­­lamve iuris et dominii proprietatem in eisdem pro se ipsis amplius reservando, econverso vero prelibatus Iohannes de Bard iam fatum Andreám de Bathor ac filios et fratrem suos antedictos, cunctos etiam ad ipsos pertinentes de et super premissa indebita occupatio­ne causisque et litium processibus cunctis exhinc secutis quitos reddidisset et expeditos, universas quoque litteras causales, utputa inquisitorias, evocatorias, insinuatorias, atte­­statorias ac alias quaslibet sub quibuscumque verborum formis coram quovis iudice et iustitiario regni hactenus per ipsum Iohannem previa ratione qualitercumque confectas vanas reliquisset et commisisset, immo idem Andreas de Bathor remisit et resignavit, dic­tus quoque Iohannes de Bard absolutos commisit pretactasque litteras mortuas et viribus carituras reliquit coram nobis vigore et testimonio presentium mediante. Datum Bude, feria tertia proxima post festum Penthecostes, anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo quinto. Lecta per Gereczy. 177 1495. augusztus 8., Korotna. Szapolyai István nádor kéri a somogyi konventet, hogy küldje ki tanúbizonyságát, aki­nek jelenlétében a nádori ember idézze meg Bátori Andrást és Györgyöt Korvin János herceggel szemben, mivel a herceg visszavonta az apja, Mátyás király halála után kis­korúként Babócsa vára és más Marcali-féle birtokjogok átadásával kapcsolatban Bátori István vajda és atyafiai részére tett intézkedését. Átírta a somogyi konvent 1495. szept. 29-i jelentésében: 178. DL 20 346. (NRA 566-12.) - Regesz­­tája: SMM 6. (1975) 64/28. - N. T. Amicis suis reverendis, conventui ecclesie Simigiensis Stephanus de Zopolya comes per­petuus terre Scepwsiensis ac regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum amicitiam paratam cum honore. Dicitur nobis in persona illustris domini Iohannis Corvini de Hw­­nad Opavie et Lipthoviensis ducis, necnon regnorum Sclavonic, Dalmacie et Croaţie bani, quod licet post obitum condam serenissimi principis domini Mathie regis Hungarie, Bohe­­mie etc., genitoris sui carissimi castrum suum Babocha vocatum in comitatu Simigiensi

Next

/
Oldalképek
Tartalom